7:603
603
VERA
ECCLESIAE
604
sionem
obtinendae
veniae
necessariam
esse
fingunt.
Cui
autem
confiteri
nos
iubent?
Non
Deo:
sed
sacerdotibus.
Nonne
plusquam
impudenter
obtenditur
nomen
gratuitae
iustificationis,
quum
haec
conscientiis
imponitur
necessitas?
Ut
liberae
sint
conscientiae
a
metu
aeternae
mortis,
ipsam
quoque
Dei
legem
abrogari
oportet,
ne
maledictione
eas
obstringat.
Quid
nunc,
si
novarum
legum
laqueis
induuntur,
quae
fortius
eas
adstringant?
Scriptura
nos
iustificari
testatur,
non
quia
impleamus
legem,
sed
quia
recumbamus
in
Christi
sacrificium,
quo
expiata
sunt
peccata.
Non
ergo
legis
observatio,
sed
transgressionum
venia
nos
iustificat,
[pag.
93]
Nunc
quum
ipsa
peccatorum
remissio
quae
a
vinculis
omnibus
nos
solvit,
conditioni
illigatur,
nonne
tota
conscientiis
excutitur
salutis
certitudo?
Peccatorum
remissionem
nobis
promittunt
;
sed
hac
lege,
si
in
aurem
sacerdotis
confessi
fuerimus.
Quid
hoc,
quaeso,
aliud
est,
quam
humanae
legi
subiicere
divinae
legis
absolutionem,
et
ipsi,
ut
ita
loquar,
manumissionis
vindictae
servitutem
imponere?
Sic
enim
statuunt
eiusmodi
legislatores,
ne
peccatorum
remissio,
quae
nos
liberat,
ipsa
sit
libera.
Praeterea
atrocem
Deo
iniuriam
faciunt,
qui
tantum
arrogant
hominibus,
ut
ipsorum
arbitrio
remittantur
peccata.
Praesertim
quum
hoc
uni
sibi
tam
severe
vindicet
apud
prophetam.
Ego
sum,
ego
sum,
inquit,
qui
deleo
iniquitates
tuas
(Ies.
43,
25).
Quid
autem?
an
Deus
ipse,
quum
beneficium
istud
nobis
offert,
confitendi
legem
imponit?
An
Christus
ipse
cuius
maxime
proprium
est
hoc
officium
et
mandatum,
tale
quidquam
praescribit
peccata
remittendo?
Nusquam
hoc
legitur.
Nunc
quum
insurgunt
homines,
manumque
iniiciunt
Christo
ad
restringendam
eius
gratiam,
nonne
plus
quam
sacrilega
audacia
est?
Et
nos,
si
tantum
iuris
permittimus
hominibus,
ut
reconciliandae
inter
nos
et
Deum
gratiae
ipsi
sint
arbitri
ad
leges
dictandas,
nonne
Christi
beneficium
tali
ingratitudine
repudiamus?
Hoc
certe,
nisi
impudenter,
negari
non
potest.
Confugimus
miseri
omnes
nos,
ut
necesse
est,
ad
peccatorum
veniam,
tanquam
ad
unicum
salutis
asylum.
Certa
nobis
via
a
filio
Dei
monstratur.
Certa
ratio
traditur
tanti
boni
potiendi.
Hic
se
interponit
mortalis
homo,
aditumque
praecludere
audet:
ianuam
[pag.
94]
ostendit
a
se
obseratam,
nec
aperiri
nisi
confessionis
clave
patitur.
Hanc
in
se
tyrannidem
qui
suscipiunt,
statuuntne
Christum
unicum
iustitiae
autorem,
ac
non
potius
honoris
partem
illi
ereptam
alio
transscribunt?
Et
ubi
gratuita
iustitia,
si
hoc
modo
redimitur?
Porro,
quoniam
hactenus
expertae
sunt
piae
animae,
quam
dira
esset
carnificina,
quum
ad
huiusmodi
confessionem
adigebantur
:
ut
minore
doloris
sensu
eas
interimant
falsi
mediatores,
mediam
|