40:603 603 PRAELECTIONES 604 frangenda et conterenda essent quatuor regna, quae in visione ostensa fuerant regi Nebuchadnezer: iam videndum est an sit illud regnum Christi, necne. Verba autem prophetae sic habent, 44. Et in diebus illis regum illorum suscitabit Deus coelorum regnum, quod in saeculum non dissipabitur (vel, non destruetur), et regnum (hoc) populo alieno non derelinquetur: confringet et conteret omnia illa regna: et ipsum stabit perpetuo. 45. Propterea vidisti, nempe e monte excisum lapidem, et absque manu, qui confregit (et confregit, ad verbum: sed copula debet resolvi in relativum) ferrum, aes, testam, argentum et aurum: Deus magnus patefecit regi quid futurum esset postero tempore: et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. Iudaei nobiscum in hoc consentiunt, non posse aliter intelligi locum hunc quam de perpetuo Christi regno, et libenter etiam, atque adeo cupide trahunt in gloriam gentis suae quidquid passim legitur in scriptura: imo saepe depravant multa testimonia, ut possint stulte gloriari de suis privilegiis. Non igitur negant somnium fuisse oblatum regi babylonio de regno Christi: sed in eo a nobis dissident, quod exspectant suum Christum: et ideo coguntur multis modis vaticinium hoc corrumpere: quia si concedant quartum imperium, vel quartam monarchiam debere ad Romanos referri, iam necesse est ipsos acquiescere evangelio, quod testatur exhibitum fuisse Christum, qui promissus fuerat in lege. Daniel enim hic aperte affirmat, post finem quartae monarchiae venturum esse Christum. Ergo confugiunt ad miserum asylum, quod scilicet quarta monarchia intelligi debeat de regno turcico, quod ipsi Ismaelitarum vocant: et ita confundunt imperium romanum cum macedonico. Sed quidnam habent coloris, ut conficiant ex duobus tam diversis imperiis unum duntaxat? Dicunt Romanos oriundos esse a Graecis. Quod si detur: unde turcica origo? annon e monte Caspio prodierunt et maiore Asia? Romani ad Ilium referunt suam originem: hoc iam obsoletum erat, quo tempore debuit vaticinium hoc compleri: sed quid hoc ad rem, quum nullum illis fuerit nomen mille post annis? Turcae autem longiori tempore transacto, nempe sexcentis post annis, repente instar diluvii irruperunt. In tanta rerum omnium varietate et temporum distantia quomodo regnum unum efficient? Deinde nihil afferunt, quod non commune sit reliquis gentibus. Nam revocant nos ad ipsius mundi exordia, ut possint conflare regnum unum ex duobus. Mixtura igitur illa prorsus et ratione et colore etiam caret. Et non dubium est, quin Daniel quartum regnum designet in Romanis : quia heri vidimus fuisse hoc quasi praeter naturam, quod imperium illud in-