20:602 Exstat eiusdem Cardinalis epistola ad Senatum Genevensem quam illi alteri comitem addidit. Eam primus Herminjardus edidit a quo illam mutuamur. Authentico deperdito exemplar a secretario P. Ruffi descriptum in Archivis asservatum Spectabilibus viris tanquam fratribus carissimis, magistratui consilio et civibus Gebenn. Spectabiles domini tanquam fratres. 'Recordatus illorum sanctissimorum patrum qui in primitiva Dei ecclesia floruerunt, suaque studia omnia posuerunt ut gloriam summi Dei et salutem christianorum populorum procurarent, scripsi ad Spectabilitates vestras epistolam testem vel religionis meae erga Deum vel optimae certe erga vos voluntatis. In qua id ago et meditor ut omnes in unum et eundem quem ecclesia catholica tenet sensum rursus conveniamus. Hacque de causa misi ad vos dilectum mihi et probatum civem meum Carpentoratensem Ioannem Durandum, et bonitate et literis insignem, qui libellum meum ad vos deferret, eique mandavi ut, nisi vobis volentibus et grato animo accipientibus, illum non redderet {non enim ego vobis rem molestam facere intendo) sed si mea epistola, quae vobis certe et nomini vestrae civitatis aliquam laudem et celebritatem allatura est, vobis non placuerit, eam ad me referat. Si vero eam libenter acceperitis, animum quoque is erga vos meum plenum amoris et christianae caritatis suis verbis prosequatur. Ego vos valde rogo ut, etiam si meum factum minus probabitis, cor meum tamen et studium, quo in omnem benivolentiam vestri propensus sum, in bonam partem accipere velitis. Valeant Spectabilitates vestrae quos Deus dirigat et conservet. Carpentoracti xviija die mensis marci a. M. Ve XXXIX. Vester tanquam frater Ia. Sadoletus Cardinalis Carpentoratensis. 165. Not. 3. Herm. parum esse gratum me iis. . Not. 4. De Arenario et Ioanna v. coniecturam Herminjardi V. 278. Sistit aliquem Bertrandum Gravier ministrum in Lullin. Si Viro doctissimo fides habenda quoad hunc Arenarium, tum ille qui saepissime sub nomine Arenaei occurrit in nostro T. IV. Epp. alius fuisse videtur, nam hic a Bertrando distinguitur N. 1242. 1272. Caeterum apud nos aliquis Graverius occurrit N. 1704. (praeter Hugonem martyrem) quem neque ut ministrum neque ut Calvini familiarem agnoscere possumus. Lin. 8 a fine lege: ita in ministerio . Not. 6. Neque ipse Herm. legere potuit et de Elaeiario haeret