8:601 601 MICHAELIS SERVETI. 602 commento, rore coelesti transformatam in Deum esse humanam materiam, novus tamen color a Serveto inducitur, transformari quod alia gloria illustratur quam prius. Quasi vero formae 1) mutatio [pag. 196] materiae transformatio dici queat. Caeterum irascitur Servetus, quia Christi gloriam voco qualitatem, quum lux fuerit substantialis. Quasi vero magicum eius delirium pro confesso valere inter nos debeat, quod ex aeterna Dei substantia formata sit Christi caro, ac non potior sit piis omnibus scripturae autoritas, quae Christi carnem testatur, quum prius mortalis esset et terrenae vitae miseriis obnoxia, beata immortalitate donatam esse. Respondeat mihi Servetus, nihilne Christi carni contulerit resurrectio ? Quidquid autem respondeat ipse, norunt fideles, ex quo in coelestem gloriam recepta est, longe diversis quam prius dotibus fuisse ornatam. Quum dixisset, ex spiritu Dei et humana anima constitisse in Christo unam substantialem animam, et carnem eius ex Dei substantia esse, quae exsistentiam aeternam habet, excusandi vel potius tergiversandi causa Pauli dictum obiicit : Qui adhaeret Domino, unum spiritum cum eo effici. Quasi vero talem mixtionem2) hominum cum Deo imaginatus sit Paulus, qua homo ipse Deus fieri incipiat, ut dici possit aeterna eius essentia. Caeterum ut me temerarium censorem probet, ad causam longe diversam transit. Damnatam enim a me fuisse astrologiam conqueritur. Veritus est scilicet ne lectores nescirent omnibus Satanae fascinis ipsum fuisse dementatum, nisi astrologiae iudiciariae patronum se profiteretur. Astrologiam, ut par erat, suis ornavi laudibus: magicam vero illam superstitionem, quae rerum omnium eventus ex astrorum positu, divinans fato alligat hominum vitam, et Deo mundi gubernationem eripit, an ego probare potui?3) [pag. 197] Iam me Simonem magum appellet Servetus, quem fictitius ille Clemens hoc praesertim nomine infamat, quia astrorum dominio hominum vitam subiiceret. Sed eius vecordiam modis omnibus ita Dominus mirabili consilio traduxit,4) ut insignes reprobi hominis notas ferens, neminem nisi volentem deciperet. Atqui hic ventosus Gorgias rerum omnium scientiam sibi vendicans,5) nos ad grammaticam relegat, quia non fingimus in Dei substantiam converti quidquid Deo vel per gratiam vel alio modo unitur. 1) de gloire. 2) confitere. 3) Add. C'a este doncques un labeur louable a moy de condamner une telle diablene. Mesmes il n'y a nul Docteur chrestien qui n'ait faict le semblable. 4) Add. comme dessus un eschafaut. 5) avec sa bravete d'Espagne il s'attribue etc.