8:600 non potius de substantia. Fatemur in carne illa, quae vere humana erat, et ex Davide habebat originem, conspicuam fuisse unigeniti filii Dei gloriam. Imo carnem ipsam quum terrestris esset ac mortalis, vivificam tamen fuisse et coelestis vitae cibum. Sed haec ad qualitatem referri debent: interim ipsa carnis natura nobis consideranda est. Quaeritur enim in qua carne completa fuerit peccati expiatio. Respondet Paulus, damnatum in carne fuisse peccatum. Non fabricat coelestem carnem quae ex elementis increatis defluxerit, sed dum in vitio et corruptela externam illi similitudinem cum nostra tribuit, substantiam procul dubio et puram naturam fuisse eandem significat. Quaeritur rursus in qua carne futurae resurrectionis primitias inveniat fides. Qui diversam a nostra imaginatur, Christum a membris suis separans, terrenis et caducis hominibus beatae spei ianuam praecludit. Quid enim id nos iuvabit, corpus ex Dei substantia et increatis elementis conflatum resurrexisse? Nempe [pag. 195] naturae diversitas, societatem illam, cuius fiducia nitimur, abscindet. Iam quod teste Paulo Christus est filius Davidis secundum carnem, et ex Iudaeis secundum carnem descendit, non admittit fictitiam illam mixturam ut particula carnis credatur esse ab homine, non tota caro in solidum. Negat Servetus id quadrare in carnem, nisi quatenus a deitate secernitur. Sed clariora sunt Pauli verba, quam ut longiori disceptatione opus sit. Interim calumniae me accusat quia dixerim, Christo nonnisi quartam humanae naturae partem hoc modo fieri a matre residuam. Falsarium quoque et mendacem me vocat, quia carnem ab eo dixerim in deitatem converti. Sed quomodo secum agi vult, nisi ex verborum suorum formula? Sic autem Epistola 6 loquitur: Quod caro in verbum transformata fuerit. De tribus elementis, *) locus est minime obscurus Dial. 2 de Trinit, pag. 250, quod ab ipso Mariae utero sumpta sit materia carnis Christi terrea, eadem tamen caro elementa verbi habuerit vere divina, et Dei substantiam. Si de proportione rixatur mihi certe in statera appendere propositum non fuit, quanta a matre portio2) sumpta foret. Quod voluit Servetus suis verbis abunde testatum fecit, tribus partibus a nobis differre Christum, quia ex tribus elementis increatis compositum eius corpus, non modo vere divinum sit, coeleste ac aeternum, sed rite censeatur Deus, non minus quam spiritus et Christus ipse,8) Dial. 1 pag. 231. Iam quum nihil absurdius fingi possit illo 1) De tribus elementis om. G. 2) combien il y avoit plus d'onces d'un coste que de l'autre. 3) en son entier.