9:60
dum
turbarum
autoribus
repugnat.
Tandem
se
ad
obiecta
crimina
responsurum
promittit.
[pag.
30]
Ac
primae
quidem
partis
hoc
bellum
exordium
est,
me
Consensum
nostrum
ex
aliquot
vocum
synonymia
probare,
quales
sunt
Figura,
Signum,
Symbolum.
Itaque
miratur
me
non
etiam
ex
syllabis
idem
colligere.
Sed
quid
si
hic
manifesto
in
mendacio
eum
pueri
deprehendant?
Nunquam
enim
mihi
in
mentem
venit,
hanc
verborum
affinitatem
obtendere
ad
probandum
nostrum
Consensum.
Sed
quum
ipse
clamose
istas
voces
exagitasset,
imo
scripsisset
hac
contradictionis
nota
nos
prodi
haereticos,
simpliciter
derisi
hominis
stultitiam,
ut
digna
erat.
Nunc
tamen
ac
si
elapsus
esset,
se
multo
plus
largiri
gloriatur,
nos
scilicet
non
solum
in
paucis
voculis,
sed
in
rebus
et
sententiis
convenire.
Atque
ut
facetus
appareat,
se
cohonestare
dicit
uno
hoc
nomine
sacramentarios
omnes,
quod
inter
se
consentiant.
Sed
crassius
est
eius
cavillum,
quam
ut
sub
hac
frivola
iactantia
deliteat.
Magna
verborum
atrocitate
nos
pro
haereticis
traduxit,
quia
inter
nos
dissentimus.
Demonstratio
[pag.
31]
haec
ei
optima
visa
est,
quia
alius
panem
coenae
symbolum,
alius
figuram,
alius
signum
vocat,
palam
nos
dissentire:
ac
suam
hanc
argutiam,
quo
splendidior
esset,
in
tabula
depinxit.
Ego
quid
fecissem?
Fuitne
omittendum,
quod
me
tacente
omnibus
occurrit,
Consensum
nostrum
non
potuisse
melius
probari?
Longius
etiam
progrediar,
si
quando
lucem
doctrinae
meae
afferre
velim,
eius
explicationem
petere
ab
his
vocibus.
An
me
ideo
pugnantia
loqui,
vel
mihi
contrarium
esse
finget,
quia
rem
unam
pluribus
modis
commodius
interpretari
studeam?
Propius
conserta
manu
eum
premam.
Quicunque
aliter
verba
Christi
exponunt,
quam
secundum
literam,
ut
vulgo
loquuntur,
eos
non
dubitat
sacramentarios
facere.
Mihi
placet
conditio:
ita
enim
Augustinus
in
ordinem
nostrum
relegatur.
Scripsit
adversus
Faustum,
Dominum
dixisse:
Hoc
est
corpus
meum,
quum
signum
daret
corporis
sui.
Quando
figurate
Christi
verba
exponit,
sacramentarius
haud
dubie
censebitur,
[pag.
32]
Alibi
propter
similitudinem
rei
signatae
corpus
et
sanguinem
vocari
tradit,
corporis
et
sanguinis
sacramentum.
Nonne
autore
Westphalo,
haec
nefanda
verborum
Christi
laceratio
est?
Alibi
scribit,
Dominum
in
coena
corporis
et
sanguinis
sui
figuram
discipulis
commendasse
et
tradidisse.
Duosne
ex
nobis
reperiet
magis
inter
se
dissentientes,
quam
Augustinus
dissentit
ipse
secum?
Frustra
igitur
negat
se
desipuisse
Westphalus,
quum
in
vocibus
prope
synonymis
proposuit
horrendi
dissidii
paradigma.
Negat
argumentationem
ex
particulari
deductam
valere:
quasi
per
omnia
inter
nos
conveniat,
quia
in
aliquibus
idem
sentimus
et
loquimur.
Ego
vero
me
unquam
ita
ratiocinatum
esse
nego:
quia
tam
absur-
|