50:60 acquiescamus, nisi aeternae vitae fiduciam. Observa hanc loquutionem, s p e c t a r e quae non videntur: nam oculus fidei longius penetrat quam omnes humanae naturae sensus: et fides etiam ideo vocatur rerum invisibilium adspectus. CAPUT v 1. Scimus enim quod si terrenum nostrum domicilium tabernaculi destruatur, aedificationem ex Dea habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis. 2. Etenim in hoc gemimus, domicilium nostrum^ quod est e coelo, superinduere desiderantes: 3. siquidem etiam vestiti, non nudi reperiamur. 4. Etenim dum sumus in tabernaculo, gemimus gravati: eo quod non exui volumus, sed superindui, ut destruatur quod mortale est a vita. 5. Qui autem aptavit nos ad hoc ipsum, Deus est: qui etiam dedit nobis arrhabonem spiritus. 6. Confidimus ergo semper, et scimus quod habitantes in corpore peregrinamur a Domino. 7. Per fidem enim ambulamus, et non per adspectum. 8. Confidimus, inquam^ et libentius optamus peregrinari a corpore et habitare apud Dominum. 1. Scimus enim. Sequitur eTC^spfaaca, vel expolitio superioris sententiae. Hoc enim agit Paulus, ut in nobis impatientiam, crucis horrorem ac taedium, humilitatis contemptum, fastum denique et delitias corrigat. Quod fieri nequit quin animos per contemptum mundi in coelum usque attollat. Duobus autem argumentis nititur. Hinc miseram hominum sortem in hac vita ostendit: inde summam et perfectam beatitudinem, quae fideles post mortem in coelo manet. Quid enim adeo retinet homines in perversa huius vitae cupiditate, nisi quod falsa imaginatione se decipiunt: dum scilicet beatos se esse opinantur hic vivendo? Rursus non sufficit intellexisse huius vitae miserias, nisi in mentem nobis veniat futurae vitae felicitas et gloria. Hoc commune est bonis simul et malis, quod utrique vivere appetunt. Hoc etiam utrisque commune, quod, dum reputant quot et quantis aerumnis hic sint obnoxii (nisi quod infideles sola corporis incommoda agnoscunt: pios autem magis angunt spirituales miseriae), saepe ingemiscunt, saepe deplorant suam sortem et remedium optant suis malis. Sed quia naturaliter horrent omnes mortem, infideles nunquam libenter migrant ex vita, nisi eam fastidio aut desperatione abiiciant. Fidelibus autem voluntaria est migratio: quia potior illis spes extra mundum est proposita. Haec argumenti summa: nunc sigillatim verba excutiamus. Scimus, inquit. Haec sententia non est humani ingenii, sed ex spiritus sancti revelatione manat: itaque propria est fidelium. De animae immortalitate aliquid opinati