32:60 perseveranter intentus esset. Damnatur autem hac voce in principibus segnities, ubi improbos videntes audacter ad peccandum ruere/ vel metu vel indulgentia diem de die trahunt. Meminerint ergo reges et magistratus so gladio armatos esse, ut Dei iudicia strenue et mature exsequantur. Non potuit quidem David purgare omnibus inquinamentis terram, quantumvis animose in eam rem incumberet: sed tantum promittit se absque ullius personae respectu severum fore iudicem ad tollendos omnes impios. Iudicibus autem saepe obstat timiditas, ne satis viriliter malos protervientes compescant. Quare necesse est esse praeditos spiritu invictae magnitudinis, ut freti Dei auxilio munus sibi iniunctum peragant. Deinde ambitio et gratia flexibiles eos reddit, ne aequabili tenore scelera ubi oportet puniant. Hinc colligimus quantopere placeat Deo severitas quae modum non excedit: et quam rursus non probetur crudelis humanitas quae improbis habenas laxat: sicuti nulla est maior peccandi illecebra quam impunitas. Ideo tenendum illud Solomonis, Prov. 17, 15 : Qui iustificat impium et condemnat innocentem, uterque abominatio est Deo. Emphaticum etiam est quod addit, ut noxios exterminem e civitate Dei. Nam si profanis etiam regibus communiter mandata est scelerum vindicta, sciebat David sanctiori vinculo se adstringi, quum ecclesiae Dei praeesset. Et certe qui tam honorificum loeuin obtinent, nisi conatus omnes suos conferant ad purgandas sordes, quantum in se est polluunt Dei sacrarium: nec solum erga homines infideliter se gerunt, bonorum salutem prodendo, sed etiam in Deum ipsum sunt sacrilegi. Iam quum regnum Davidis obscura tantum fuerit regni Christi imago, statuendus nobis est in medio Christus, qui etsi patitur multos hypocritas, quoniam tamen futurus est mundi iudex, vocabit tandem omnes ad rationem, et segregabit agnos ab hoedis. Quod si videtur longiorem moram facere, cogitandum nobis est de aurora illa quae repente exsurget, ut sordibus purgatis vera puritas refulgeat. PSALMUS CII. ARG. Videtur haec precatio fuisse dictata fidelibus quum ia exsilio babylonico languerent. Primum autem moesti et supplices de suis afflictionibus queruntur. Deinde urbis sanctae et templi restitutionem Deo commendant. Et quo maiore fiducia concipiant suas preces, promissiones Dei commemorant de felici tam regni quam sacerdotii renovatione: nec tantum liberationem sibi promittunt ab exsilio, sed etiam precantur ut Deus reges et populos sub obsequium suum cogat. Tandem interposita rursus brevi querimonia de tristi et afflicto suo statu, solatium petunt ex Dei aeternitate: quia servos suos in spem meliorem adoptans, a communi hominum sorte segregavit.