20:60 Sur quoy, Monsieur, apres m'estre humblement recommande a vostre bonne grace, je supplieray nostre bon Dieu, vous tenir en sa garde, vous fortiffier de sa vertu et acroistre en tout bien et prosperite. De Geneve, ce 8me de juillet 1563. 3978* ZANCHUS GARNERIO. Fuse narrat quo pacto adductus sit ut Augustanae subscriberet pacis servandae causa sed praemissis exceptionibus. (Ex Zanchi Opp. Tom. VIII. P. IL p. 141,) Non ita multo ante nundinas nostras, *) frater observande, domum ex finibus Italiae redii: filius vero tuus nuper a me accepit quidquid reliquum fuerat ex pecuniis apud me relictis. De nostra autem compositione non praestat ut multa scribam. Veritas de principio maiori parti fuit cognita, iudicium Capituli fuit auditum: atque ita auditum, ut tandem viderint, Capitulum factum esse partem, propter bonitatem causae. Iudicia Academiarum, ecclesiarum et aliorum multorum doctorum virorum lecta: mea supplicatio visa: in qua 61 calumniae depulsae latine et germanice, taceo de iis quae Capitulum egit et exhibuit. Neque disputatio, neque colloquium, neque sententia vel Senatus vel theologorum ullorum, interpretari potuit per integrum biennium et amplius. Quidquid scribebatur, declamabatur, dicebatur contra me, audiebam quidem ex parte : sed in totum, ne bonam perderem causam, prudenter dissimulavi et pertuli. In scholam redire nunquam iussus fui: hoc tantum perpetuo petii ut dicerent illi quorum intererat, an doctrinam mihi obiectam et vere a me traditam, iudicarent haereticam et novam esse necne: nunquam potui hoc audire. Dederam librum quendam imprimendum,2) in quo sola doctrina defendebatur, sine ullius hominis mentione, praeterquam semel Marbachii, sed cum laude, sine conviciis, sine criminationibus: fuit proditus et suppressus. Tandem venerunt arbitri3) vel potius compositores, omnes contrarii, vel saltem suspecti: nullus enim a Palatino Electore. Isti acta legerunt, et utriusque partis scripta: retulerunt suum ad senatum 3978.1) Idibus luniis id factum fuisse docet N. 3971, not. 8. 2) Oporino (N. 3936). 3) ibid.