19:60 3576. VERMILIUS LAYATERO. Pergit in sua relatione et pauca superioribus addit. (Excerptum ex Appendice Tomi Locorum theol. ed. 1580, fol. 589. 1587, p. 1142.) Una cum literis D. Bullingeri tuas quoque accepi. De nostris rebus fuse scripsi nudius tertius ad D. Bullingerum,l) quare ut nunc tibi illa repetam non arbitror esse necessarium. Sed postquam literas ad eum dedi haec gesta sunt. xvij huius mensis ad vesperam decretum factum est a regiis consiliariis, ut a fidelibus templa redderentur quae occupaverant, quod non exspectata regia facultate id ausi fuerint.2) Interea nostris fit spes ut libertas ipsis concedatur publice conveniendi, nec non ut certa loca iis assignentur. Sed an id futurum sit ignoro, quoniam incredibilis est ecclesiasticorum potentia. Hodie Cardinalis Lotharingus et Dux Guisianus ab aula discesserunt,3) et conventus praelatorum qui Poysiaci habebatur solutus est: 4) unde cardinales et episcopi hinc discedunt. Sed antequam abirent confessionem gallicanarum ecclesiarum damnarunt.5) Inceptum vero colloquium prorsus est abruptum, quod praelati noluerint illud continuari, nostrum congressum et lucem fugientes. Nos vero, quando hic nihil agitur, missionem petimus, quam adhuc non impetravimus. . . 19. Octob. 1561. In aula apud S. Germanum. 3576.1) N. 3574. 2) Vide ibid. not. 7. 3) Languet 26. Oct. Ep. 153; Cardinalis et Guisius ex aula discesserunt nescio quando revocandi. Guisius discedens facto ridiculo dolorem suum testatus est. Ad arcem in qua iam agit Rex Sequana traiicitur pontonibus. Est autem ab utraque ripa fluvii religatus cento non minor rudentibus quibus magnae naves in portibus alligantur. Eum centonem manibus apprehendunt qui praesunt traiectui quo pontones facilius agant . . . Postquam Guisius traiecit respectans ad arcem prae indignatione centonem bipenni dissecuit. 4) Cy.iV.3574, not. 4. De die non sibi constant scriptores. Bruslart p. 59; Samedy 19. Oct. fust termine le colloque de MM. les Prelasts et Evesques assembles a Poissy etc. Languet de 17. Oct. p. 149 scribit: Solutus est conventus nudius tertius. 5) Hist. eccl. I. 613: La dite assemblee s'est resolue qu'en cas que ledit de Beze et sa compagnie ne veulent presentement confesser et souscrire la confession du s. sacrement cy dessous escrite, qui est selon l'institution de N. S. et la doctrine de son Eglise catholique, . . . . de ne les plus ouir, en facon que ce soit ni avoir aucunement affaire a eux comme demeurans obstines et separes de l'union et obeissance de ladite eglise, et a telles peines que S. M. avisera pour le bien et repos de ses bons et fideles suiets, leur sera defendue la demeure en son Royaume, auquel depuis que la foy y a este plantee n'y a eu qu'un Dieu, un Roy, une foy et une loy.