13:60 res habitura sit, vehementer abs te peto ut Domino praefecto significes haec celari oportere. Quod reliquum est, mitto ad te libellum Actionum 2), serius fortasse quam par erat, sed tamen tabellam penuria: nam I. F. se ipse quoque ab onere excusavit. Eum ego Laudatio inscripsi: sed prolixam praefationem quam ad te miseram, quod operi tam exiguo minus convenire videretur, in eam quam legis mutandam existimavi. In appellando tamen homine consilium tuum sum sequutus. Si quod tibi ex gravissimis tuis curis rarum tempus erit, peto abs te ut quae de iureiurando, de Verrinis et quaestione singulari tradidi, ea legere non recuses pag. 80. 150. 244. Bene vale, mi domine, praestantissime Christi minister. Dominus Iesus spiritu suo te confirmet et ecclesiae suae incolumem quam diutissime conservet. Lugd. IO. Octob. Deditissimus tibi HTMNS. 1083. BULLINGERUS CALVINO. Constantiae triste fatum; urbs dedita, ministri exsules Turicenses sibi ipsis timent. (Ex edit. Bezae Gen. p. 79, Laus. p. 157, Hanov. p. 177, Chouet p 105, Amst p. 48. Inde descripsit Simlerus tom. 68.) Tuas, dilecte mi Calvine, scriptas in Iulio l), in Augusto demum accepi. His serius respondeo: nam nunc negotiis oppressus sum, ita tantum non moerore contabesco propter interitum ecclesiarum in Germania superiore. Pridie defecit etiam Constantia, dedidit sese Romanorum Regi, recepit milites praesidiarios 8002). Cives optimi, inter quos Blaurerus Consul, Zuickius, Labhardus, Hurusius, et alii insigniores multi relictis aedibus et immobilibus excesserunt et fugerunt in Durgaviam. D. Ambrosius ante 5 septimanas improbitate civium compulsus ad sororem in Durgaviam concessit, et ibi hactenus delituit. Sustinet odium indicibile. 2) Comment, ad titulum Institutionum de Actionibus Lugd. 1548. De quo opere Nevelet in VitaHoL ap. Baylium: Iurisconsultis etiam magnis gratum ob sermonis latini elegantiam et romanae antiquitatis exquisitam scientiam. Vide et Haagium. 1083. 1) deperditas. 2) Hoc factum esse constat pridie Idus, quum d, 13. Oct. ultima vice cultus evangelico more celebratus fuisset, et iam 11a cives se Austriacis dedere decrevissent.