55:6 6 refellitur. Ut enim alios locos, qui ex scriptura citantur, praeteream: si hebraice scripta fuisset epistola, nulla in nomine testamenti fuisset allusio, in qua scriptor immoratur. Non potuit inquam ex alio fonte hauriri quod de iure testamenti capite nono disputat, quam ex graeca voce. Nam ^ca^xvj ambiguam apud Graecos significationem habet. rP*D autem Hebraeis non nisi foedus significat. Haec una ratio sani iudicii hominibus sufficiet ad probandum quod dixi, graeco sermone scriptam fuisse epistolam. Quod autem obiicitur ex adverso, probabilius esse Iudaeis nonnisi sua lingua apostolum scripsisse, nihilo plus habet ponderis. Quotus enim quisque tunc fuit qui avitam linguam intelligeret? quam quisque regionem incolebat, eius idioma didicerat. Porro lingua graeca latius patebat quam aliae omnes. Iam venio ad argumentum. Principio, non hic est status causae, ut Iesum filium Mariae Iudaeis persuadeat esse Christum et redemptorem illis promissum. Quia enim ad eos scribit qui iam Christo nomen dederant, caput illud pro confesso sumit. Sed in hoc cardine versatur, ut probet quale sit officium Christi : unde pateat, eius adventu finem esse caeremoniis impositum. Hanc distinctionem notare operae pretium est. Nam sicuti apostolo supervacuus fuisset labor, hunc esse Christum qui exhibitus fuerat, apud eos probare qui iam ita persuasi erant: sic eos doceri qualis esset oportuit, quia finem, vim et fructum adventus eius nondum tenebant, sed falsa legis interpretatione occupati, umbram prehensabant pro corpore. Eiusmodi hodie negotium nobis est cum papistis. Nobiscum enim fatentur Christum esse filium Dei, qui redemptor mundo promissus fuerat: sed quam ad rem ventum est, eum plusquam dimidia virtutis suae parte nudant. Orditur autem a Christi dignitate: quia Iudaeis absurdum videbatur, legem evangelio posthaberi. Ac primum quidem illud statuit de quo erat disceptatio, allatam a Christo doctrinam primas tenere, quia sit omnium prophetiarum clausula. Sed