52:6 6 de vita periclitari vident. Ostendit igitur adeo nihil inde minui evangelii gloriam, ut potius argumentum sit confirmationis: ac simul eos exemplo suo incitat, ut parati sint ad omnia. Tandem brevi ad unitatem et patientiam exhortatione caput primum claudit. Quia autem ambitio fere perpetua est discordiarum mater, unde fit ut ianuam pate* faciat novis et alienis doctrinis: initio secundi capitis vehementius eos obtestatur, ut nihil prius habeant humilitate et modestia. Ad id pluribus utitur argumentis. Et quo melius eos retineat, Timotheum se illis brevi missurum promittit : imo spem quoque facit sui adventus. Postea excusat moram Epaphroditi. Tertio capite in pseudoapostolos invehitur, refellitque tam inanes eorum iactantias, quam circumcisionis doctrinam quam urgebant Omnibus illorum commentis opponit unum Christum: arrogantiae, tam priorem suam vitam quam praesens institutum, in quo relucebat vera imago christianae pietatis. Et hunc perfectionis nostrae scopum ess admonet, quo enitendum sit tota vita: communicationem habere cum Christo mortis et resurrectionis: suoque exemplo id comprobat. Quartum caput a particularibus monitis incipit: sed mox ad generalia descendit. Epistolam vero claudit suae erga Philippenses gratitudinis testimonio: ne putent mala collocatum quod ad sublevandam eius inopiam erogaverant.