50:6 6 essent ad eum excipiendum bene parati. Simul indicat quam paterna in ipsos indulgentia esset praeditus qui ab urbis eorum accessu ideo abstinuerit, ne cogeretur severitatem in illos suam exserere. Porro ne quis obiiceret, eum sibi in scriptis minime interea temperasse quin severe tractaret Corinthios: vehementiam, qua in priore epistola usus est, excusat: alios in causa fuisse dicens, qui eo necessitatis se invitum adegerint. Hanc quidem acerbitatem ex animo benevolo fuisse profectam id confirmat, quod illum quoque incestum, cuius causa gravius excanduerat (quoniam ex eo tempore aliquod resipiscentiae signum dederat), iubet in gratiam recipi. Deinde amoris erga eos sui hoc quoque argumentum adducit, quod inquieto fuerit animo, donec per Titum de rebus eorum intellexisset. Talis enim sollicitudo ex amore nascitur. Verum hic mentione iniecta suae in Macedoniam profectionis, de ministerii sui gloria disserere incipit. Quia tamen delicati illi apostoli qui detrahere ei conabantur, suas laudes praedicando, facile eum vicissent: ne quid habeat cum ipsis commune, et simul ut refellat stultam eorum iactantiam, testatur se ex re ipsa commendationem sumere, non ab hominibus mutuari. Quo loco efficaciam suae praedicationis magnifice extollit, et evangelium cum lege comparando apostolatus sui dignitatem amplificat: prius tamen testatus nihil so tanquam proprium sibi arrogare, sed quidquid esset, totum referre acceptum Deo. Postea iterum recenset qua fide et integritate munus sibi mandatum exsequutus sit: ubi perstringit eos qui maligne ei obloquebantur. Quin etiam sancta fiducia altius evectus, pronuntiat omnes a diabolo excaecatos esse, qui evangelii sui splendorem non cernant. Iam vero quia personae suae humilitatem (ut erat despicabilis) de apostolatus sui reverentia multum minuere cernebat: commoda oc-