5:6 plerisque sordescere, ac nullo paene esse numero, iniquissime ferebam: utj iamdiu optaverim egregium quempiam vindicem emergere, qui illum in suam dignitatem assereret. Hoc ipsum si sum aliqua ex parte assequutus, tantum laboris non frustra exhausisse videar : nempe quum in hac arena bis desudarit Erasmus literarum alterum decus, ac primae deliciae: quaedam etiam ipsius oculos subterfugerint, quod citra invidiam dictum sit, a nobis primum animadversa. Equidem de autore ipso dum loquor parcius, vereor ne .summas eius laudes ingenii culpa deteram. Neque eius merita laudibus assequi operae pretium est, ne ipse per se parum afferre commendationis videatur. Penitus tacuissem, nisi multorum animos occupasset prava1) quaedam opinio, ac iam praeiudicii locum obtineret, Senecae nullas esse in eloquentia virtutes, in philosophia numero ac pondere exiguas, quae tamen ipsae inter vitia demersae lateant. Sic illum, aiunt, Quintilianus in omni eloquendi genere ex industria distulit, ut oblique expungeret de proborum scriptorum numero. Sic Gellius alienis verbis, sed suo magis iudicio, scriptorem minime utilem pronunciat. Ego vero ut non plane ausim refellere Quintilianum, acerrimi hominem ac perspicacissimi iudicii, velim tamen et isti intelligant Quintilianum hominem fuisse, et non satis bona fide egisse cum Seneca, aut certe suas contumelias persequutum. Nam Seneca parum honorifice tractavit senem Quintilianum in declamationibus, et huius Quintiliani luminibus obstruebat. Quod Gellii splendida bilis in Senecam effuderit, si isti pro re comperta ducunt, vehementer errant. Nemo sane est, qui non videat, quam impotenti rabie in eum feratur, hac in parte contumeliosus magis, quam gravis. Certe, utcunque Fabius ac Gellius senserint, posteri tamen, qui citra livorem ac studium, quae duo cum veritate fere 1) Ed. princeps, parva 1*