49:6 6 vocandi sint Iudaei ad aemulationem: ut ita Dominus totum Israelem suum recolligat. Tria quae sequuntur capita paraenetica sunt: sed varie distincta. Duodecimum generalibus praeceptis christianam vitam informat. Decimum tertium bona ex parte in asserendo magistratuum iure versatur. Unde non dubia coniectura colligimus fuisse tum quosdam inquietos, qui libertatem christianam stare non putarent nisi deturbata civili po* testate. Verum ne quid videretur imponere ecclesiae Paulus praeter officia caritatis, hanc quoque obedientiam sub caritate contineri indicat. Postea subnectit, quae nondum recensuerat, ad instruendam vitam praecepta. Proximo capite exhortationem suscipit, eo saeculo in primis necessariam. Nam quum essent qui superstitione obstination insisterent observationibus mosaicis, earum neglectum ferre non poterant sine gravissima offensione. Qui in earum abrogatione confirmati erant, ad convellendam superstitionem, data opera prae se ferebant earum contemptum. Utrique intemperie delinquebant. Nam superstitiosi alios condemnabant, seu divinae legis contemptores: hi vicissim intempestive illorum simplicitatem illudebant. Ergo convenientem utrisque moderationem apostolus adhibet: arcens hos quidem a fastu et insultatione: illos, a morositate nimia. Simul optimam rationem praescribit libertatis christianae, ut intra caritatis et aedificationis terminos consistat: et imbecillis probe consulit, dum vetat quidpiam attentare reluctante conscientia. Decimum quintum incipit a repetitione generalis sententiae, veluti totius disputationis clausula: ut fortiores robur suum conferant ad confirmandos imbecilles. Quoniam autem ex caeremoniis mosaicis perpetuum dissidium inter Iudaeos ac gentes serebatur, componit omnem inter eos aemulationem, sublata superbiendi materia. Docet enim utrisque constare salutem sola Dei misericordia: qua subnixi omnem altitudinem deponere : qua inter se coniuncti in spe unius haereditatis ultro citroque se amplexari debeant. Postremo in apostolatus sui commendationem digredi volens, quae non parum autoritatis eius doctrinae conciliabat, occasionem sumit ab excusatione et deprecatione temeritatis, quod sibi tam confidenter locum doctoris sumpsisset inter eos. Praeterea spem adventus hui nonnullam facit, quam se hactenus frustra expetiisse et tentasse, in exordio meminerat: idque facit addita ratione quae ipsum in praesens remoretur: nempe quia sibi ab ecclesiis macedonius et achaicis cura demandata erat perferendae Ierosolymam eleemosynae, quam ad sublevandam fidelium qui illic erant egestatem contulerant. Postremum caput totum fere salutationibus absumitur : nisi quod praeceptis quibusdam non contemnendis aspersum egregia precatione clauditur. 5 6