47:6 6 evangelista, et primum quidem admonet, lucem, qua initio donati fuerant homines, non esse ex praesenti eorum statu aestimandam : quia in hac vitiata et degenere natura lux in tenebras versa fuerit. Interea tamen negat prorsus exstinctam esse intelligentiae lucem: quia in obscura humanae mentis caligine adhuc quaedam fulgoris scintillae emicant. Nunc intelligunt lectores duo esse huius sententiae membra. Nam multum distare nunc homines dicit ab integra illa natura, qua initio praediti fuerant: mentem enim eorum, quae lucida omni ex parte esse debebat, tenebris immersam misere caecutire. Itaque glormm Christi in hac naturae corruptione esse quasi obtenebratam. Sed rursus contendit evangelista in mediis tenebris adhuc quasdam exstare lucis reliquias, quae divinam Christi virtutem aliquatenus ostendant. Ergo fatetur evangelista mentem hominis excaecatam esse: ut merito censeatur tenebris oppressa. Poterat enim mitiore verbo uti, ac dicere obscuram vel caliginosam esse lucem: sed clarius exprimere voluit quam misera sit post primi hominis lapsum nostra conditio. Quod vero lucem in tenebris lucere affirmat, id ad naturae corruptae laudem minime pertinet, sed potius ad tollendum ignorantiae praetextum. Et tenebrae eam non comprehenderunt. Quamvis exigua hac luce, quae nobis residui est, semper ad se invitaverit homines filius Dei, dicit tamen evangelista nullo profectu hoc esse factum, quia videndo non viderint. Ex quo enim alienatus fuit homo a Deo, sic ignorantia mentem eius oppressam tenet, ut quidquid lucis in ea restat, sine effectu iaceat suffocatum. Et hoc quotidie experientia probat. Quicunque enim spiritu Dei non sunt regeniti, quum ratione aliqua polleant, certo documento sunt, hominem non tantum ut spiret esse conditum, sed ut intelligat. Caeterum ab eo rationis suae ductu ad Deum non perveniunt, ac ne accedunt quidem : ut tota eorum intelligentia nihil tandem sit quam mera vanitas. Unde sequitur de hominum salute actum esse, nisi novo auxilio Deus succurrat: quia quum lumen in eos suum effundat Dei filius, sunt tamen eo usque hebetes, ut unde sit lumen istud, non comprehendant: sed deliriis et pravis imaginationibus abrepti prorsus desipiunt. Duae sunt praecipuae luminis partes, quod adhuc in corrupta natura residet. Nam omnibus ingenitum est aliquod religionis semen : deinde insculptum est eorum conscientiis boni et mali discrimen. Sed qui tandem inde fructus emergunt, nisi quod religio in mille superstitionum portenta degenerat, conscientia autem iudicium omne pervertit, ut vitium cum virtute confundat? In summa, nunquam naturalis ratio homines ad Christum diriget. Iam quod prudentia ad regendam vitam instructi sunt, quod ad praeclaras artes ac disciplinas nati, id quoque totum 1* 5 6