45:6 eius custodiam suscipiat: quas etiam partes Paulus suo Timotheo iniungit et commendat secundae epistolae primo capite v. 14 et tertio v. 14. 1. Quoniam complures. Videtur pro causa scribendi ponere, quod potius illum a scribendo revocare debuerat: historiam enim a multis tractatam retexere, superfluus erat labor, siquidem illi probe in suo officio versati fuerant. Atqui eos ne uno quidem verbo vel fraudis, vel negligentiae, vel cuiuspiam vitii insimulat: ergo perinde est ac si actum se velle agere dicat. Respondeo, quamvis aliis parcat qui prius scripserant, non tamen penitus eorum laborem probare. Non exprimit, illos de rebus parum compertis scripsisse, sed rerum certitudinem sibi vindicans modeste certam illis et indubiam fidem derogat. Si quis obiiciat, debuisse potius acriter invehi, si fallebant, iterum respondeo, fieri posse ut leviter peccarint, idque inconsiderato zelo potius quam malitia, ac proinde non fuisse causam, cur vehementius in eos insurgeret. Et certe credibile est, fuisse quaedam tantum praeludia, quae tunc non tantopere noxia, nisi mature obviani itum esset, fidem in posterum gravius laesissent^ Caeterum operae pretium est notare, Deum, qui superfluis scriptionibus remedium hoc per Lucam adhibuit, admirabili etiam consilio fecisse, ut aliis publico consensu repudiatis fidem obtinuerint istae solae, in quibus liquido refulget veneranda eius maiestas. Quo minus tolerabilis est eorum vecordia, qui putidas fabulas sub Nicodemi vel cuiuspiam alterius titulo nunc orbi obtrudunt. Certae sunt inter nos fidei. Participium, quo utitur Lucas, significat res probe compertas et quae dubitatione carent. In quo non semel deceptus fuit vetus interpres, hacque inscitia pulcherrimos quosdam locos nobis corrupit: in quibus est ille Pauli (Rom. 14, 5), ubi quemque suae mentis certum esse iubet, ne conscientia dubiis opinionibus huc illuc agitata fluctuet ac vacillet. Inde etiam descendit nomen nXripocpopiac, quam male plenitudinem vertit, quum firma sit ex fide persuasio, in qua piae mentes tuto acquiescunt. Subest autem tacita antithesis, ut admonui: quia sibi fidi testis