43:6 6 esse fluxa verba: sed tandem ostendet Deus sermonem suum plenum esse efficaciae. Quantum attinet ad Carmelum, duo fuerunt montes huius nominis: sed quia ambo erant fertilissimi, ideo non est magnopere sudandum de quo Carmelo nunc loquatur propheta. Sufficiat quod iam dixi, denuntiari talem vindictam regno Israelis, quae absumat omnem pinguedinem, quia ut postea suo loco videbimus, et iam etiam aliquid simile dictum fuit in Hoseam prophetam, fuit magna foecunditas pascuorum in illis regionibus. Interea notandum est, prophetam qui erat homo pecuarius loqui pro suo ingenio, et pro vitae ratione, quam sequutus fuerat. Dixisset alius, Lugebit tota regio, contremiscent palatia, vel aliquid tale. Propheta autem loquitur de monte Carmelo, de habitaculis pastorum, quia ipse pastor erat. Non dubium est quin contemptibilis fuerit eius doctrina: et credibile est profanos multos homines fuisse obloquutos. Quid? hic cogitat se adhuc esse cum suis vaccis, vel cum suis ovibus: iactat se esse Dei prophetam: interea tamen semper defixus est in suis caulis vel ovilibus. Probabile est igitur sic fuisse a nasutis hominibus derisum: sed data opera voluit eorum pervicaciam retundere, quum misceret propheta officium istis loquendi formis, qui adhuc resipiebant pastorem, vel hominem pecuarium. Nunc pergamus: 3. Sic dicit Iehova, Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non ero propitius ei: quia trituraverunt serris (vel tribulis ferreis) Gilead. &. Et mittam ignem in domum Chasael, et vorabit palatia Ben-Adad. 5. Et confringam vectem Damasci, et excidam habitatorem ex Bikath-Aven (vel ex planitie Aven, vel molestiae, vel doloris: alii vertunt, Ex templo idoli). Et tenentem sceptrum e domo Eden (alii appellative accipiunt, E domo voluptatis) et transferetur populus Syriae Kirah (in Kir), dicit Iehova. Mirum est cur Amos praefatus se verba facturum contra Israelitas, nunc sermonem ad Damascum et regionem Syriae convertat. Videri hoc posset absurdum. Cur enim non defungitur munere sibi iniuncto? cur non obiurgat Israelitas? cur non terret? cur non arguit eorum peccata? cur ergo concionatur de ruina, quae tunc instabat populo Syriae? Sed hic convenit expendere eius consilium. Breviter proximo versu ostendit instare ruinam Israelitis: quia Deus, qui ad eum usque diem illis pepercerat, iam velit conscendere tribunal. Sed nunc ut melius praeparet Israelitas, ostendit Deum fore iudicem, qui vocet ad reddendam rationem omnes vicinos populos. Si enim tantum Israelitis minatus esset propheta, putassent fortuitum esse quidquid patiebantur: quia vidissent in suis vicinis 5