37:6 exitum adesse, Deum nolle perpetuo vexari suos, sed aerumnis modum esse impositum. Tempus ergo exsilii babylonici iustae militiae comparat: quo exacto velut emeriti milites domum reversuri sint, ubi otium et quietem colant. Iniquitatem vero remissam dicit, quod Deum tam propitium habeant, qui summo iure ipsos persequi nolit. Itaque est causae redditio. Quemadmodum enim medici in curandis morbis primum causas tollunt, unde morbi nascuntur, sic Dominus nobiscum agit: flagella, quibus nos castigat, ex peccatis nostris manant. Ergo ut percutere desinat, prius ipsum nobis ignoscere oportet. Ideoque finem poenarum fore dicit, quia iniquitatem amplius non imputet. Alii nw, pro miseria accipiunt, eique finem afferri intelligunt. Qui sensus probe etiam convenit, ac sic eandem rem propheta enuntiabit duobus modis. Idem enim est militiam finitam esse, et miseriis eius finem afferri. Tenendum tamen est iliud principium, Deum ab exigendis poenis cessare, ubi placatus est, ut venia et peccatorum remissio semper ordine praecedat tanquam causa. Quanquam iudicio meo verbum n2H3 priorem sensum flagitat: quasi diceret sic litatum esse Deo, ut peccata ignoscens et condonans, paratus sit redire cum populo suo in gratiam. (Duplicia.) Bifariam exponitur hic locus. Aiunt enim nonnulli, Quum duplices poenas meritus esset hic populus, duplici gratia ornatum esse, alii, satis poenarum dedisse, quia maiores sumere Deus nolit. Prior interpretatio etsi praeclaram et utilem continet doctrinam: quia tamen textui non convenit relinquenda est. Et prophetam nihil aliud velle constat quam Deum ecclesiae suae miseriis satis superque esse contentum. Ergo qui hic in Hieronymum et alios huius interpretationis autores invecti sunt, eos vellem moderatiores fuisse: nam omnino genuina est: non autem illa subtilior, quod Dominus duplicem gratiam pro peccatis rependat. Summa est, nolle Deum maiores aut diuturniores poenas de populo suo sumere: quia pro paterna sua indulgentia sibi quodammodo displiceat in rigore. Atque hic duplum pro largo et abundanti accipitur. Nec vero existimandum est poenas maiores aut aequales fuisse delictis. Exsecranda enim illorum blasphemia est, qui Deum accusant saevitiae, quasi nimis atroces poenas hominibus infligat. Quae enim sat gravis poena vel minimo peccato infligi posset? Hoc igitur ad misericordiam Dei referendum est, qui plagis modum imponens testatur se plures aut maiores sumere nolle, quasi prioribus fuerit abunde satisfactum, quum tamen multo gravioribus populus ille dignus esset. Patris enim personam sustinet Deus qui filiis condolescens, non nisi invitus ad severitatem trahitur, ideoque libenter ad dandam veniam animum reflectit.