25:6 6 ut percutiat plaga animae sanguinem innocentem: et dicet universus populus, Amen. 26. Maledictus qui non stabilierit verba legis istius faciendo illa: et dicet universus populus, Amen. Iam ad clausulam legis exponendae ventum est, ubi tractandae sunt eius sanctiones, tam a promissionibus quam a minis sumptae. Quamvis enim iure suo praecise exigere possit Deus quod visum est: quae tamen eius est erga homines indulgentia, eos ad libenter parendum allicere promissionibus voluit. Ergo quia naturaliter spe mercedis ducimur, ignavi ac lenti sumus, donec fructus appareat. Sponte itaque Deus, ad excutiendam pigritiem, promittit, si legi suae obediant homines, se remuneratorem fore. Iam haec non vulgaris est liberalitas, quod oblata mercede pacisci mavult quam pro imperio simpliciter iubere. Tenenda est enim Christi sententia, ubi totam legem impleverimus, nihil nos promereri (Luc. 17. 10): quia Deus nostra omnia obsequia sibi vendicat. Utcunque ergo supra vires conemur, studiaque omnia conferamus ad servandam legem: Deus tamen non ideo nobis obstringetur, nisi quatenus ultro contraxit, seque voluntarium fecit debitorem. Et hoc etiam a vulgaribus theologis animadversum fuit, mercedem non ex operum dignitate vel merito pendere, sed ex pacto. Quanquam, ut paulo post videbimus, ne tantillum quidem nos iuvaret eiusmodi promissio, si Deus singulis mercedem rependeret secundum opera: verum quia hic defectus adventitius est, refulget nihilominus in eo singularis Dei humanitas, quod proposita spe vitae aeternae, nos ad obsequium animare dignatus est. Ideoque per Ezechielem (20, 21) Israelitis ingratitudinem exprobrat, quod praecepta sua bona contempserint, de quibus dictum erat: Qui fecerit haec vivet in ipsis. Nunc videmus ut promissionibus sancita fuerit legis autoritas. Verum quia non pigri modo, sed etiam refractarii sumus, ex opposito minas adiecit quae terrorem incuterent, tum ad sub- 1*