16:6 quod faciat ad pacem et concordiam ecclesiarum, vobis quamprimum significabo. Nihil enim magis quam ecclesiarum concordiam, modo sit iuxta verbum Domini, cupio. Legati Imperatoris pridie huc venerunt nomine regis Anglorum, pacem et amicitiam petentes et annunciantes omnibus principibus Germaniae, adeoque toti imperio, quantum intelligo. Multa feruntur de Imperatore et de Gallo,6) at ego relinquo illa om* nia filiis huius saeculi. Interea do operam diligenter, ut dominos meos illustrissimos principes iuniores duos, 7) una cum illo alio qui ex Saxonia venit instituam, ut quum meum institutum absolvero me rursus in coetum fidelium apud vos recipiam. Neque enim huc veni ut ad vitam manerem, sed tantum ad tempus, donec perficiam id ad quod sum vocatus. Hoc quum absolvero liber sum, absolvam autem duobus ad nimium annis. Etenim satis feliciter succedunt nostra studia beneficio Domini: habeo etiam dociles et benevolos discipulos, habeo praeterea principem clementissimum atque beneficum, adeo ut nihil mihi desit. Omnia enim mihi ex arce subm inis tran tur pro familia, praeterea stipendium honestum duplo maius quam Argentinae. Lautissime sine molestia et labore vivimus. Caro saginatur: at spiritus non tam bene nec tam sincere inservit Christo quam in laboribus aerumnis sudoribus et angustiis. Hoc testatur conscientia ipsa, velit nolit caro.8) Mea uxor perpetuo infirmatur, ut hactenus. Idcirco vestros et ecclesiae preces postulat quo Dominus dignetur illam consolari spiritu sancto suo. Valete perpetuo felices, optimi patres, et me uti soletis amate. Dominus Deus Opt. Max. suae ecclesiae diu vos servet incolumes, spirituque sancto suo usque in vitam aeternam dirigat. Amen. Cassellis 8. Ianuarii 1556. Parcite, quaeso, stylo et calamo. Salutatus denique cupio omnes fratres, verbi Dei ministros. Quibus omnibus, sed vobis inprimis, faustum felicemque annum precor. 6) Ineunte hoc anno legati Imperatoris et regis Galliae de induciis ad quinque annos faciendis agebant Quid vero sibi velit de rege Anglorum non assequimur. 7) Erant Philippus IL natus 1541 et Georgius natus 1547. Frater eorum natu maior Guillelmus a patre tempore belli Smalcaldici Argentoratum missus ibi a Garnerio aliquem gallici sermonis gustum acceperat (Hofftneister, Phil. des Grossm. Nachfolger. Cassel 1856, p. 5.) 8) Hic duae lineae ab ipso autore sic atramento inducto deletae sunt ut nihil inde erui queat 1*