14:6 morem nostrum aequum est. Diversus l !) hic rumor spargitur, sed adhuc sine capite, promulgandum brevi edictum ut qui temere iuraverint crucem humi notatam exosculentur.12) Id si verum est, videntur quasi ex compacto homines provocari ad iurandum. Multi enim, ut idolum impune adorare liceat, cupide poenam sibi accersent. Verum nondum mihi persuadeo tantam incogitantiam prudentissimo senatui obrepsisse, sed a garrulis aut improbis dissipatum esse hunc sermonem.13) Vale, eximie vir ac frater mihi ex animo colende. Saluta, quaeso, meis verbis collegas tuos et D. Nicolaum ZerMntem. Fratres mei te et illos plurimum salutant. Dominus vos spiritu suo regat, tueatur, in omnibus benedicat, Amen. Genevae 4. Nonas Ianuarii 1551. 1429. CALVINUS VIRETO. Contra Bernensium decretum, quo temere iurantes crucem exosculari iubebantur, fortiter remonstrandum esse docet, sed simul caute. (Ex autographo Ood. Genev. 107a> fol. 39 ex quo derivatum est exemplar Turretini Cod. l l l , fol. 246, quod postea descripsit librarius in Epp. Bern. VI. p 84, unde suum fecit Simlerus Vol. 74.) Eximio Domini nostri Iesu Christi servo Petro Vireto Lausannensis ecclesiae fido pastori fratri mihi amicissimo. Quid dicemus, mi Vir ete, nisi homines istos spiritu Dei privatos desipere? Nam ex re ista minima ,1) in qua stuporem suum prodiderunt, coniicere licet quam fortiter staturi sint si quando in serium certamen ventum esset. Non dubito quin papistae cuiuspiam temere inter pocula ingesta exprobratio eos ita perculerit, ut placationem mox istam excuderint. Atqui dum gratificari volunt papistis non modo effraenem iurandi licentiam * indulgent, sed tanquam classico incitant superstitiosos ad iurandum. Quam multi enim reperientur, qui huius 11) Totum hoc commet abest ab impresso textu. 12) Cf Halleri ep. ad Bullingerum N. 1435. 13) Codex addit: Vale cum tuis. 4. non.lan. 1551. Caeteris omissis. 1429.1) abrogatione dierum festorum. Calvino iudice haec tantum contra pontificiorum suspiciones decreta erant. X*