13:6 omnibus ordinibus. Vos intendite preces pro nobis cum ecclesiis vestris ardentissime. Optime Vale. 10. Iulii.2) Tuus Bucerus. 1046. BULLINGERUS CALVINO. Antidotum contra Synodum Tridentinam gratus accepit, alios autoris nuper editos libros habere cupit Turki non prostantes. Hallero moderante turbas Bernenses brevi sedatum iri sperat Miserum Germaniae statum deflet et Calvinum hortatur ut contra Interim scribat. (Ex autographo Archiv. Turic. Plut. VI. vol. 117^ , olim Scrin. 0. Epp. Tom. IL fol. 232. . Simler. Vol. 67 ) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fideli ministro fratri c ari ss imo suo Genff. S. D. Superioribus diebus Geneva veniens Gallus quidam studiosus Antidotum tuum contra Tridentinae synodi decreta tradidit. Pro quo maximas ago gratias. Sed quoniam promisisti illa quoque quae apud vos excusa sunt contra Libertinos, et Commentarios in secundam ad Corinthios, in epistolam ad Galatas Ephesios Philippenses atque Colossenses, dubito an librorum istorum sis oblitus, an dederis Gallo isti qui in itinere amiserit. Oro itaque ut illos tuos libellos mihi mittas. Non postulo ut dones, neque enim ita impudens sum ut uno accepto beneficio alterum postulem, sed pretium libenter numerabo. Apud nos non exstant, nec quisquam est apud nos qui viderit. Quod si alterius opera uti possem ad comparandos illos mihi profecto non essem tibi alias occupatissimo molestus. Obsecro, boni consulas meam audaciam et hactenus mihi inservias. Spero D. Hallerum ea usuram moderatione apud Bernates ut turbae pulchre subsidant. Oro autem Dominum ut spiritum cordi hominis liberalissime infundat, cuius instinctu omnia ad gloriam nominis Christi et utilitatem ecclesiarum faciat. 1) 2) De anno ex supra dictis satis constat 1046. 1) Ep. Calvini ad Bullingerum d 26. Iunii scriptam a Vireto Genevam remissam fuisse memineris. Haec ergo quum scriberetur illa nondum Turicum advenerat. 1*