12:6 turbari istos homines si non illis concedatur quod petunt. Hoc secundum gravius est visum. Ita enim responderant rogati homines illi: Quum sibi esset abeundum Wormaciam,6) postulare ut tranquilla conscientia possent discedere: id non posse nisi prius isto audito. Valde hanc causam sustinuerunt D. Sturmius et Sevenus. Tandem maxime ac gravissime renitentem D. Bucerum coegerunt Garnerio secundum locum concedere. Et quomam non ante proximam hebdomadam eram incepturus, hos quatuor dies passus est, qui de praesenti supererant, populo dari ad audiendum illum. Rogati num placeret, annuunt omnes. Sed ecce unus qui videbatur optimus ac sanctulus quispiam, cuius gratia Sevenus quiritabatur (allegant ipsi cum sociis ultra 3000 fi. amisisse causa evangelii, ergo aliquid concedendum), is nescio quid turbare coepit, ita ut mihi discedendum fuerit. Quid postea sit factum nescio: ubi cognovero, scribam copiosius. Ego iam in eo statu sum, ut quamvis peccet populus nullum tamen habeat locum monitio mea. Et ut illum placarem, quamvis minuta graviter ministerii dignitate, quum haec postularent propter verbum Dei, quasi vero per nos hactenus illis defuisset, tamen haec omnia dissimulantes non dubitavimus etiam supplices illis esse. Sed ita visum Deo, tantum Satanae concedere, ut probetur ecclesia sua atque sanctuli deprehendantur hypocritae. Dominus adsit nobis suo spiritu. Ego valde vereor quo res haec evadat: etiam in exemplum esse ecclesiae germanicae. Ego etiam urbe iubeor excedere propter insalubrem aerem. Ita scripsit illustris comes meus7) D. Bucero. Attamen ad finem ego usque persistam, ut si qua possem ecclesiam Dei adiuvem. Oro te atque obtestor ut quam potes citissime ad nos et ad ecclesiam scribas. Caetera fere tibi narrabit hic bonus frater noster qui magna ex parte interfuit. Christus optimus maximus te sospitet ac diu suae servet ecclesiae. Argent, postridie Idus lan. 1545. T. paternitati devotissimus filius ac discipulus in Christo Valerandus Pollanus. 605. CALVINUS LUTHERO. Mittit ei libellos duos nuper editos de vitandis superstitionibus, petitque ut sententiam suam de quaestione ibi tractata in commodum Gallorum aliquo modo patefaciat. 6) ad comitia. 7) Cf. N. 550, not. 2.