10.2:6 6 a me desiderari, et receptam penes te habebis, nisi tamen Boussartus, qui solet tibi meas literas reddere, praeoccupaverit, cui negotium dederam. Vale, amice incomparabilis. Melliani12) idus Septembris. 13) 12) Meillan-, vicus prope Saint-Arnaud {Cher), decem leucis gallicis a Biturigibus situs. Falsissime Bonnet Meaux scribit, quam urbem latine Meldos vocabant Atque in hoc Meaux, Merle d'Aubigne, fabulosas scriptor, Calvinum sibi fingit concessisse ut Briconnetum episcopum ad verum evangelium converteret, scilicet quia supra de penu vino instruenda, imo de fenestra aperta scripserat! 13) Id est decimo tertio mensis, non sexto ut Anglus habet. Petr. Daniel adscripserat 1529, sed patet 1530 reponendum.