40:599 599 PRAELECTIONES 600 et sicuti ferrum contundit omnia haec, conteret et contundet. 41. Quod autem vidisti pedes et digitos partim ex Mo fictili (vel, ex testa), et partim ex ferro: regnum divisum erit: et de fortitudine ferri erit in eo, propterea vidisti ferrum mixtum cum testa luti (vel, lutea). 42. Et digiti pedum (vel, si liceat verbum repetere, digitos pedum) partim ex ferro, et partim ex terra (vel, ex luto, ex testa de qua dixit), ex parte regnum (illud) erit robustum, et ex parte erit fragile. 43. Quod vidisti ferrum commixtum testae luteae (fictili), commiscebunt se inter se in semine hominis, et non cohaerebunt alius cum alio, sicuti ferrum non miscetur cum testa. Hic quartum imperium describitur: quod non potest competere nisi in Romanos. Scimus enim quatuor Alexandri successores tandem subactos fuisse. Primus fuit Philippus rex Macedonum, alter Antiochus. Sed tamen Philippus nihil ex proprio regno perdidit: tantum cessit urbibus liberis Graeciae. Erat igitur integer adhuc, nisi quod pependit tributum Romanis ad aliquot annos ob belli impensas. Antiochus etiam quum impositas a victore conditiones suscipere coactus esset, ultra Taurum montem expulsus est. Sed Macedonia redacta fuit in provinciam devicto et capto Perseo. Postea idem etiam contigit regibus Syriae et Asiae. Postrema fuit Aegyptus, quae occupata fuit ab Augusto. Regnaverant enim posteri ipsorum usque ad illud tempus: et Cleopatra ultima fuit ex illa sobole, quemadmodum satis notum est. Qumm ergo absorptae fuerint tres illae monarchiae a Romanis, optime illis convenit quod hic dicit propheta, nempe sicuti ferrum comminuit et contundit et atterit omnia, sic contusas et contritas fuisse tres illas monarchias a romano imperio. Nec vero mirum est quod hic enumerat inter monarchias gubernationem illam populi: quia scimus paucos fuisse dominatos in populo illo: et hoc etiam illis fuit in communi usu, vocare qualemcunque speciem suae gubernationis imperium, et vocare etiam populum illum dominum totius orbis. Ferro autem confert eos propheta, non tantum ob duritiem (quanquam haec causa diserte exprimitur) sed alia etiam est ratio similitudinis, quod et aliis omnibus fuerint deteriores et crudelitate et truculentia superarent tam Macedonas quam Persas et Medos. Quanquam enim magnifice suas virtutes celebrant, si quis tamen sano iudicio expendat qualiter se gesserint, omnino reperiet fuisse saevam tyrannidem prae aliis omnibus. Nam quamvis iactent totidem fuisse reges quot erant senatores, multo melius dicemus totidem fuisse et latrones et tyrannos. Nam vix centesimus quisque ipsorum ostendit micam aequitatis vel quum