8:598 concludit, sicut animae et angeli fiunt spiritus sanctus, manent tamen animae et angeli, sic verbum licet caro fiat, manere tamen in sua natura. Hic me tacente vident lectores quantopere pravis deliriis oblectatus fuerit hic nebulo, quae totam fidei puritatem inficerent. Lucem nunc a persona separat, quum plus centies ipsissimam faciat personam. Elementum nunc in verbo includit, quum alibi verbum sit illi pura deitas. Verum si singulis insistam, nullus erit finis. Interea nobis peribit simplex pietatis doctrina, quod verbum carnem nostram induerit. Concidet etiam illud, Christum naturae humanae respectu semen esse Abrahae. Occurrit Servetus, ac Dei quoque semen vocari affirmat Malachiae 2, et germen Dei, Esaiae 4. Malachias semen Dei vocat legitimum propagandi generis humani modum. Esaias magnificum fore Domini germen promittit, florente regni statu. Hinc iudicium fiat, quam dexter et fidus scripturae sit interpres, qui carnem Christi inde colligit [pag. 192] ex verbi substantia esse genitam. Quod hic excusat coaluisse Dei naturam cum homine, ut sine confusione unitur carni anima, utinam saltem ita moderate loquutus foret. Sed ab hoc longe dissentaneum est quod prius ex Apologia citavimus: Quodammodo facta est verbi in carnem conversio. Item, quod verbum Dei coeleste nunc in terra sit ipsa Christi caro. Item, quod evangelista tradat se manibus palpasse ipsam verbi substantiam, pagina 122. Et falso1) quidem citari evangelistam dicere supersedeo: quia nunc de confusa mixtione agere mihi sufficit. Decima sexta propositio licet non mollierit ferream Serveti frontem, eius tamen flagitium satis aperte detexit. Quum apostolus homines in eo praefert angelis, quod semen Abrahae assumpsit Christus, minime obscurum est vel dubium quin assumptam intelligat a Christo hominum naturam. Quid autem Servetus? Quanquam hominem Christum concedat carne vestitum esse, locum tamen hunc aliter vult exponi, quod non venerit Christus angelos liberaturus, sed recepturus ad se homines. Nunc simulat utramque interpretationem recipere. Atqui veram et genuinam aperto repudiat. Et nunc rursus, quasi collecto animo, praesens verbi tempus mihi obiectat, quasi doceat apostolus quotidie assumi homines. Quasi vero ad solum Abrahae genus pateat haec gratia. Quasi etiam sub Christo capite non colligantur angeli in perfectam gloriam. Nec obstat verbi tempus: quia satis tritum est, res ipsas, de quibus habetur sermo, quasi praesentes in medium statui. Contextus certe omnem eius rei dubitationem tollit.2) 1) Haec desunt in gallico usque ad finem pericopae. 2) Add. Passons donc outre* 38*