40:598 sit omnium fere stultitia et vesania, qui cupiunt habere reges potentissimos: perinde ac si quis appeteret fluvium rapidissimum, quemadmodum Isaias loquitur (8, 7) coarguens hanc stultitiam. Nam fluvius quo celerius curret, deinde quo erit profundior, et amplior, eo etiam magis exundabit in perniciem totius viciniae. Prorsus igitur delirant qui appetunt summas monarchias, quia fieri non potest, quin tantundem decedat ex legitimo ordine, ubi unus occupat tam latum spatium. Et hoc sub monarchia Persarum et Medorum contigit. Iam sequitur descriptio tertiae monarchiae. Vocatur aenea non tantum a duritie, sed quod deterior esset secunda. Quantum igitur differt argentum ab aere, tantum discriminis fore docet propheta inter tertiam et secundam monarchiam. Rabbini confundunt duas monarchias, quia volunt sub secunda comprehendi regnum Graecorum, quod vocant. Sed produnt crassissimam inscitiam, et simul improbitatem. Neque enim hallucinantur simplici ignorantia, sed quia consulto volunt evertere quod scriptura hic clare docet de adventu Christi: ideo nihil eos pudet. Ita confuse permiscent historias: deinde secure de rebus incognitis pronuntiant: incognitis, inquam, non quod possint homines mediocriter exercitatos in historiis fallere, sed ipsi ut sunt bruti homines nihil prorsus cernunt. Et inter alia, hoc breviter attingam. Nam pro Alexandro filio Philippi supponunt Alexandrum filium Mammeae, qui imperio romano potitus est, quum iam dimidia ex parte ablatae essent provinciae. Fuit puer ille ignobilis, et occisus est in suo tabernaculo cum summa ignominia a propriis militibus: deinde nunquam gubernavit, sed vixit quasi pupillus sub imperio matris. Et tamen nihil pudet Iudaeos trahere et torquere ad Alexandrum illum filium Mammeae quod competit in regem Macedonum. Sed facile refellitur eorum et malitia et ignorantia ex contextu, sicuti postea videbimus. Breviter hic Daniel recitat fore tertiam monarchiam. Qualis illa futura sit non describit, neque explicat apertius: sed videbimus alio loco quid vaticinetur. Sicut visio ei fuerat obiecta de quatuor istis imperiis, nunc interpretatur regis babylonii somnium. Sed postea angelus idem illi per visionem confirmavit, et quidem clarius, ut videbitur suo loco. Non dubium igitur est, quin hoc competat in regnum Macedonum quod dicitur de imperio aeneo. Unde autem dubitatio tollitur? nempe ex descriptione quarti imperii, quae multo plenior est, et quasi digito ostendit, quod alibi iterum videbimus, nempe romanum imperium simile fuisse pedibus partim luteis, et partim ferreis. Dicit igitur, 40. Et regnum quartum erit robustum instar ferri: quia sicuti ferrum conterit et comminuit omnia^ 38*