40:597 597 IN DANIELEM. CAP. II. 598 tunc fuerit Babylon apud omnes pios et sinceros Dei cultores. Caeterum, ut res solent in deterius collabi, in mundo adhuc vigebat tolerabilis status sub illa monarchia. Haec ratio est cur Nebuchadnezer vocetur caput aureum. Hoc autem non debet referri ad eius personam, sed potius extenditur ad totum regnum, et ad omnes eius successores, in quibus fuit Balsazar, deterrimus ille Dei contemptor: sed per comparationem hic dicitur esse pars capitis aurei. Daniel autem ut ostendat se non adulari regi causam simul assignat cur Nebuchadnezer sit caput aureum: quia scilicet Deus praefecerit eum terris omnibus. Atqui videtur hoc esse cunctis regibus commune. Nemo enim nisi Dei auspiciis dominatur. Verum quidem est aliqua ex parte, sed intelligit propheta singulari modo evectum fuisse Nebuchadnezer, ut supra alios omnes monarchas excelleret. Iam sequitur, 39. M post te exsurget regnum aliud inferius te (hoc est, tuo), et regnum tertium aliud, quod (erit) aeneum: et dominabitur in tota terra. Hoc versu complectitur Daniel secundam et tertiam monarchiam. Secundam monarchiam dicit fore regno chaldaico inferiorem, non potentia, vel opibus. Fuit enim imperium illud chaldaicum, quantumvis longe et late pateret, accessio monarchiae Persarum et Medorum. Cyrus enim subegit prius Medos: et quanquam adscivit in regni societatem Cyaxarem socerum suum, tamen expulerat avum maternum regno, et adeptus erat pacatam regni possessionem in tota Media. Postea devicit etiam Chaldaeos et Assyrios; ut omittam Lydos et reliquas minoris Asiae gentes. Videmus itaque non vocari inferius eius regnum, quod minus habuerit splendoris vel opulentiae in oculis hominum: sed quia deterior futura erat mundi conditio sub illa secunda monarchia: sicuti corruptelae et vitia magis ac magis crescunt. Verum quidem est, Cyrum fuisse cordatum principem : sed interea fuit sanguinis cupidissimus: deinde ambitio et avaritia sic rapiebant hominem, ut oblitus omnis humanitatis huc et illuc excurreret, quemadmodum solent ferae bestiae. Et si probe reputamus quale fuerit ingenium ipsius, reperiemus quod dicit Isaias (13, 18), fuisse appetentissimum sanguinis humani. Et simul notandum est, hic non agi de solis regum personis, sed de ipsorum consiliariis, deinde etiam de toto populo. Merito itaque Daniel pronuntiat secundum regnum fore inferius primo, non quod vel dignitate, vel opibus et potentia praecelluerit Nebuchadnezer: sed quia mundus non ita degeneraverat, sicuti postea factum est. Nam quo sese longius extendunt monarchiae, eo etiam plus licentiae in mundo grassatur: et usus hoc facile docet. Unde apparet quanta