40:595 595 PRAELECTIONES 596 gentibus: quid poterant apud se concipere? Nempe nullam fore spem reditus, quia Deus extulerat eorum hostes in tantam potentiam, ut eorum avaritia, et crudelitas esset instar profundi gurgitis. Poterant ergo Iudaei ita statuere, se esse demersos in summam abyssum, unde non posset sperari exitus. Quum autem translatum esset imperium ad Medos et Persas, quanquam libertas redeundi data illis fuit, scimus tamen exiguum numerum usum fuisse hoc beneficio, reliquos fuisse ingratos. Quidquid sit, quum reversi essent pauci ex Iudaeis in patriam, quotidie bellandum erat cum vicinis: ingerebantur assiduae molestiae: ita quantum ad communem sensum spectat, satius fuisset illis non movere pedem ex Chaldaea et Assyria, et reliquis partibus Orientis, quam ita habere infestos omnes vicinos in patria sua. Tunc vero quum ipsi essent tributarii, et haberentur fere pro mancipiis et quisquiliis, atque contumeliosa esset ipsorum conditio, adhuc eadem tentatio manebat. Si enim erant populus Dei, cur non eatenus saltem eorum rationem habebat, ut eos eximeret a tyrannide tam saeva? deinde ut tranquillos redderet et liberos a tam variis incommodis, et tam multis etiam iniuriis? Ubi autem regnum macedonicum successit, miserrimi tunc fuerunt. Nam expositi erant in praedam singulis fere diebus, et omnia crudelitatis exempla in eos edita sunt. Quod ad Romanos spectat, scimus quam superbe in eos dominati fuerint. Etsi enim Pompeius primo ingressu non spoliavit templum, audacior tamen deinde factus est: Crassus vero paulo post nihil prorsus reliquit. Deinde horribiles tandem clades et quasi prodigiosae sequutae sunt. Quum ergo haec Iudaei colligerent, necesse fuit illis offerri hanc consolationem, quod scilicet venturus esset tandem redemptor, qui confringeret omnia illa imperia. Quod Christus vocatur lapis excisus sine manibus hominum, deinde quod etiam aliis elogiis insignitur, non possem nunc explicare. Exposuimus quo consilio Deus obtulerit somnium regi Nebuchadnezer de quatuor monarchiis, et de imperio Christi quod finem allaturum illis erat: nempe fuisse hoc factum non tam ipsius regis causa, quam ut reliquiae fidelium aliquid haberent solatii et fulturae in maximis perturbationibus quae ipsos manebant, et iam prope instabant. Quum enim promissa illis esset redemptio, et magnificis elogiis prophetae extulissent singulare illud beneficium Dei, poterant concidere animis inter illas revolutiones, quae postea sequutae sunt. Voluit igitur Dominus illorum animos fulcire, ut inter tales agitationes et turbas manerent tamen constantes, et patienter ac quietis animis exspectarent redemptorem sibi promissum. Voluit interea Deus reddere Chaldaeos omnes inexcusabiles: quia hoc