7:591 591 VERA, CHRISTIANAE PACIFICATIONIS ET ECCLESIAE REFORMANDAE RATIO.1) Speciosum quidem nomen est pacis (inquit Hilarius) 2) et pulchra opinio unitatis. Sed quis ambigat, eam solam unicam ecclesiae pacem esse quae Christi est? Digna profecto sententia, quae nobis in mentem veniat quoties de constituenda inter Christianos pace concordiaque agitur: ac praesertim ubi quaeritur in doctrina consensus. Nam quia a dissidiis pii et moderati homines abhorrent, contentiones vero et certamina detestantur: fieri vix potest, quin plausibilis sit, primo auditu, quaecunque de illis sedandis habetur oratio. Et quis, nisi humanitatis expers, si pacificandae ecclesiae vera et seria fiat mentio, non libenter aurem animumque accommodet? Nemo enim est, vel modico duntaxat pietatis sensu praeditus, quem non excruciet, ac moerore conficiat foeda haec, horrendaque corporis Christi laceratio. At vero quum astuti homines hoc se praetextu non raro insinuent, dum adulterare volunt sinceram Christi doctrinam: quis neget prudenter circumspiciendum esse, qualis pax nobis afferatur? Nam sicuti ubique nobis pacem imprimis commendat Christus, ita evangelii sui veritatem unicum esse illius vinculum docet. Proinde, non est cur nobis fucum faciant concordiae nomine, qui a sincera evangelii professione [pag. 76] abducere nos tentant Quid ergo? Optanda quidem est pax, summoque studio quaerenda. Sed potius quam redimatur ulla pietatis iactura, coelum terrae, si ita opus est, misceatur. Neque vero hic mihi vel cum Turcis ac Iudaeis disputatio est, qui nomen Christi cuperent penitus exstinctum, vel cum crassioribus Papistis, qui apertam verae doctrinae abnegationem a nobis flagitant: sed cum fucatae nescio cuius pacificationis architectis, qui nobis ita dimidium relinquunt Chri- 1) La yraye facon de reformer l'Eglise chrestienne et appointer les differens qui sont en icelle. Editio quam nos germanicam dicimus (vide Prolegg.) hoc loco addit: Per Iohannem Calvinum. 2) de Conciliis.