37:59 59 IN ISAIAM 60 adigere. Iubet ergo ut oculos avertant a praesenti rerum statu, atque in Christum respiciant. "priK alii active, alii passive exponunt. Si passive, talis erit sensus: Sic Deum innixurum Christo suo, ut omnem curam in ipsum reiiciat: sicuti domini in servos fideles solent. Atque hoc eximiae fidelitatis testimonium est, quod Deus pater ei omnia committet: atque in eius manu deponet suam potestatem et imperium. Non tamen displicet activa significatio: Erigam ipsum, vel attollam, vel stabiliam in suo gradu. Nam quod paulo post sequitur: Ponam spiritum meum in eo, repetitio est eiusdem sententiae. Priore itaque loco dicit, Fulciam eum: deinde modum fulturae indicat, quod eum spiritu suo reget: qua loquutione significat se Christo in omnibus adiutorem fore, nec passurum ut ullis difficultatibus cedat. Oportuit autem Christum praeditum esse spiritu Dei, ut divino illo munere fungeretur, Deique et hominum mediator esset : quia humanitus tanta res peragi non poterat. Electus hic pro eximio capitur, ut aliis in locis: quemadmodum electi iuvenes vocantur, qui sunt in ipso flore aetatis. Servum igitur eximium vocat, qui perferat nuntium reconciliationis, cuius omnes actiones regantur divinitus. Interea gratuitum suum amorem commendat, quo nos omnes complexus est in filio unigenito, ut in ipso capite refulgeat electio, qua in spem aeternae vitae sumus adoptati. Iam quia coelestis virtus in humana Christi natura habitat, dum ipsum audimus loquentem, ne carnem aut sanguinem spectemus, sed altius erigamus mentes, ut quidquid ab eo agitur divinum esse intelligamus. {In quo sibi placuit anima mea) Hoc testimonio intelligimus Christum non solum gratiosum sse patri, sed ipsum solum ei gratum et acceptum esse: ut nulla sit ratio impetrandae a Deo gratiae, quam intercessore Christo. Atque hoc sensu hic locus ab evangelistis citatur, quemadmodum et Paulus primo ad Ephesios cap. (v. 6) docet noa in dilecto sic fuisse reconciliatos, ut propter ipsum amemur. Postea admonet, Christum virtute spiritus non sua privatim causa ornatum iri, sed ut eam longe lateque diffundat. Et quidem iudicii nomine significat regimen bene constitutum: non sententiam quae a iudice fertur pro tribunali. Nam iudicare Hebraeis praeesse, regere et moderari significat. Nec tantum in Iudaea, sed ubique terrarum hoc iudicium fore adiungit. Quae promissio admodum nova atque insolita fuit: Deus enim tantummodo in Iudaea notus erat, gentes ab omni gratiae fiducia excludebantur. Propterea luculentis hisce testimoniis nobis vehementer opus fuit, ut de vocatione nostra reddamur certiores: nam alioqui haec promissa nullo modo ad nos pertinere viderentur. Christus ergo missus est ut universum orbem sub potestatem