19:59 59 EPISTOLAE 3574^-3578 60 fore ingratos tales hospites. . __ _ . n . Octob. 1561. In aula apud S. Germanum. 3575. HOLBRACUS CALVINO. Commendat quendam Genevam proficiscentem ut studiis ibi operam navet. Apud Metenses laeti evangelii progressus, Francofurti autem foeda ecclesiae dissipatio. (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 65.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis pastori. Genevae. 8. Quo res nostrae ecclesiae hic sint loco, non est necesse ut ad te scribam, vir clarissime. Hic namque vir honestus nec non bonarum literarum virtutisque studiosus David Ghaletus coram tibi narrare potest. Quum autem ad vos proficiscatur ut sacris literis det operam, ut tandem ministerio ad quod vocatur maiore cum fructu inservire possit, spero ipsius adventum tibi fore gratissimum. Semper enim Deo propitio proficiet in melius, et ut hic pie et honeste versatus est istic quoque perget. Mea commendatione non indiget: virtus enim et pietas per se est commendata satis. In ecclesia Metensi incredibilis est evangelii progressus.l) De misera ecclesiae Francfordianae dissipatione2) aliquid scribere piget, nec etiam est opus. Ex literis Eustachii et Datheni postremo ad me missis intellexi nonnihil spei superesse restitutionis ecclesiarum. Communibus votis a Domino id nobis obnixe petendum est. Vale, vir optime et pater mihi observande. Dominus te diu incolumem suae ecclesiae his turbulentis temporibus conservet et tandem concedat frui ingentium tuorum laborum ubere fructu in Gallia nostra: cui si absens tantum profuisti, etiam, (quando volet Dominus) praesens magis ac magis prodesse potes. Argentinae 19. Octobris 1561. Tuus Gulielmus Holbrachus. 3575.1) Cf. N. 3432. 2) Franhf. Bel Hndl L Beil. 31, p. 59. Rathsconclusum v. 22. Apr. 1561: Ist besehlossen dasz man den Welsohen Predicanten untersagen soli sic farterhin des Predigens gentzlioh zu enthalten bisz sie sioh zuvor mit den hiesigen Predicanten allerdings gentzlich verglichen und vereinigt haben.