13:59 59 EPISTOLAE 1081.1084 60 sit. Caetera ita ibi salva sunt, ut pii ministri non solum non exturbentur e suo ministerio, verum etiam ex aliis locis expulsi recipiantur. Dominus det ut princeps eius regionis possit hoc institutum suum conservare et tueri. In quibusdam imperialibus civitatibus restituitur non interitus tantum, sed etiam papatus ipse, hoc est extrema internecio. Optimus noster Frechtus 6) adhuc tenetur captivus cum collegis suis in arce Kircheiin, in ducatu Wirtembergensi, quam arcem Hispani praesidio suo tenent. Tev avioxcaToQa aiunt hac hyeme rediturum ad Spiram. Qui reditus, quid allaturus sit incolumitatis reliquiis ecclesiarum res ipsa declarabit. Et fortassis suas etiam partes aget in hoc negotio iudicium camerae his diebus Spirae instauratum. Ita vides nihil nobis spei nisi in coelo repositum esse. Age igitur, amicissime mi Calvine, conscende, quod facis, nobiscum precibus tuis in coelum, ut excitemus filium Dei ad servandas reliquias suas. Bene ac feliciter vale. E Basilea. Reliqua Renatus1) ille, qui mihi iucundus fuit comes ab Argentorati usque ad Basileam. 6. Octobris. Brentius tuus. 1082. HOTOMANUS CALVINO. Mittit ei opus suum nuper absolutum. (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 163.) Clarissimo viro optimo parenti meo D. Carolo Passelio. S. P. Vincentius Magius1), vir summa fide atque integritate praeditum, de mea valetudine tibi id quod res est narrabit. Tantum affirmo: nihil esse, Dei beneficio, quod vereamur ne et iter a nobis institutum brevi conficere non possimus. Sed exspecto avide tuas literas, quibus me pro tua singulari humanitate certiorem facias, num ipse D. praefectus No. eam summam tibi mea causa, quum primum eo venero, numerare velit, de qua tibi mentionem superioribus meis literis feceram. Alioqui enim, ut aut tibi, mi pater, aut cuiquam alii molestus sim, non possum animum inducere. Utut autem 6) Cf. SuUeri ep. N. 1073. 7) D. Renatus Stadmann a duce ei comes additus fuerat (Hartmann II. 183), 1082. 1) Vide supra N. 1067.