8:587 587 REFUTATIO ERRORUM 588 includi Christum:-suum vero Ignatium, quia non audet sic flagellare, in sua spectra transformat. Ne hoc quidem ei difficile est ad solvendum, quod vocatur incorporeus filius in corpore. Atqui nihil absurdius esse clamitat, quam quod incorporeum esse credimus sermonem ex Deo genitum. Tandem animi confusus, dum sua dicta retractare cogitur, me tamen bis mentiri dicit. Non ambigue multis locis asserit, Deum ab initio ad filii generationem fuisse affectum, donec mulierem nactus est, quae ex eo conciperet: nec dubitat, adducto humanae libidinis exemplo, pruritum Deo affingere. Carnem quoque aperte Deum vocat. Nunc dum parce et modeste haec attingo, me suo more semel et iterum proterve mendacii accusat. Lectorum oculos oblinere [pag. 175] sibi videtur, dum carnem inducit Dei participem. Quasi hac voce deleantur sacrilegia illa quibus referti sunt eius libri. Nec