40:586 se expositurum regi quodnam esset eius somnium, et quaenam eius interpretatio: et tamen alia interiiciet. Caeterum, quoniam nihil addet alienum a proposito, non debet hoc trahi in quaestionem, cur dicat hanc fuisse visionem regis, et hoc fuisse somnium. Nam oportuit magis ac magis expergefieri regem ipsum, ut esset ad somnium et interpretationem eius attentior. Deinde hoc etiam notandum est, in hoc insistere prophetam, ut rex certo sit persuasus, Deum esse autorem somnii, de quo Danielem interrogat. Frustra enim verba fundentur, nisi iam occupet hominum animos ista persuasio, quidquid illis exponitur a Deo profectum esse. Multi enim hodie libenter audirent quae poterunt dici de evangelio: sed non tanguntur intus: deinde etiam quidquid concipiunt evanidum est, et statim illis effluit. Ergo reverentia est principium verae et solidae intelligentiae. Ita Daniel non ex abrupto profert expositionem somnii, et somnium ipsum narrat: sed praeparat superbum illum regem ad audientiam, ubi ostendit ipsum non somniasse temere, neque etiam hoc fuisse consequutum ex suis cogitationibus: sed divinitus fuisse edoctum et admonitum de rebus occultis. Nunc sequitur, 29. Tibi j rex, cogitationes tuae super lectum tuum adscenderuntj quid futurum esset posthac: et qui revelat arcana exposuit tibi quid futurum esset. Confirmat rursus quod nunc attigi (vult enim hoc insculpere animo regis) Deum fuisse somnii autorem : quo scilicet rex ipse qua decet sobrietate et modestia, atque etiam docilitate se comparet ad audiendam interpretationem. Nam nisi serio fuisset tactus, poterat contemnere interpretationem Danielis: ut videmus homines vel sua superbia, vel sua incuria nihil proficere, etiam si familiariter loquatur Deus cum ipsis. Ideo nobis hic ordo tenendus est, ut simus parati ad audiendum Deum, et quasi discamus fraenum nobis iniicere, quoties audimus sacrum illud Dei nomen : ne quod ab ipso nobis proponitur vel repudiemus, vel quasi gravemur expendere. Haec igitur ratio est cur Daniel iterum repetat, regem Nebuchadnezer divinitus fuisse edoctum de rebus futuris. Dicit quidem priore membro, cogitationes regis adscendisse: loquutio est hebraica, et chaldaica. Dicuntur cogitationes adscendere, dum volvuntur in cerebro, vel in capite, quemadmodum ante vidimus, Visio haec fuit in capite tuo: quoniam sedes ratiocinandi est in ipso capite. Dicit ergo Daniel regem fuisse sollicitum de rebus futuris, quemadmodum summi monarchae cogitant quid futurum sit post mortem suam, et quisque sibi somniat imperium totius orbis: ita verisimile est, regem Nebuchadnezer fuisse versatum in his cogitationibus. Sed statim sequitur non potuisse suis