40:583
583
PRAELECTIONES
584
igitur
mirum
est,
si
Daniel
voluerit
impedire
hanc
saevitiam,
quantum
in
se
erat.
Sequitur
postea.
25.
Tunc
Arioch
cum
festinatione
introduxit
Danielem
ad
regem,
et
sic
loquutus
est
ei,
Inveni
virum
ex
filiis
captivitatis
Iehudah,
qui
interpretationem
regi
notam
faciet.
Posset
hic
moveri
quaestio,
quomodo
Arioch
loquatur
quasi
de
re
nova,
ubi
Danielem
coram
rege
producit.
Iam
enim
petierat
Daniel
a
rege
(quemadmodum
vidimus)
ut
sibi
daretur
tempus
ad
orandum.
Cur
ergo
Arioch
nunc
iactat
se
reperisse
virum
ex
captivis
Iehudah,
quasi
verba
faceret
de
homine
obscuro
et
incognito?
Sed
fieri
potest,
ut
Daniel
impetraverit
tempus
illud
ab
Arioch.
Scimus
enim
ex
historiis,
quam
difficiles
fuerint
accessus
ad
reges
illos.
Putabant
enim
quodammodo
profanari
suam
maiestatem,
si
comes
se
et
humanos
praeberent.
Est
igitur
probabilis
illa
coniectura,
Arioch
fuisse
internuntium,
quum
rex
tempus
concessit
Danieli.
Vel
poterimus
etiam
dicere,
non
referri
simpliciter
verba
ipsius
Arioch,
sed
Danielem
ostendere
qualis
sit
iactantia
in
hominibus
aulicis,
qui
semper
officia
sua
commendant,
et
ornant
splendore
verborum.
Reducit
igitur
Arioch
regi
in
memoriam,
quod
ipse
inciderit
in
Danielem,
et
tandem
adeptus
sit
quod
rex
ipse
vehementer
optaverat.
In
hoc
igitur
non
admodum
laboro,
quia
vel
tunc
Arioch
clarius
exposuit
regi,
Danielem
esse
qui
posset
interpretari
somnium:
vel
coniunxit
quod
prius
actum
fuerat:
sive
hoc
Daniel
coram
impetraverat,
sive
ipse
petierat
a
rege,
ut
Danieli
tempus
aliquod
daretur.
Ponit
filios
transmigrationis,
vel,
captivitatis,
more
usitato
scripturae,
pro
captivis:
quanquam
nomen
hoc
est
collectivum.
Nunc
sequitur,
26.
"Respondit
rex
et
dixit
Danieli
cuius
nomen
(erat)
Baltesazzar,
Estne
tibi
facultas
ad
notificandum
(ad
declarandum)
mihi
somnium
quod
vidi,
et
interpretationem
eius?
Rex
utitur
his
verbis,
quia
iam
desperaverat
de
interpretatione:
quum
videret
magos
omnes
destitui
hac
in
parte
iudicio
et
intelligentia.
Hoc
autem
iam
persuasum
ei
fuerat
nullam
esse
sapientiam
nisi
in
magis.
Quum
ego
frustra
illos
rogasset,
vix
potuit
aliunde
quidquam
melius
sperare,
quod
errore
illo
(quemadmodum
dixi)
imbutus
erat.
Per
admirationem
ergo
hic
sciscitatur
quasi
de
re
impossibili,
Eritne
tibi
facultas?
Nec
dubium
est
quin
Deus
expresserit
superbo
regi
hanc
interrogationem,
quo
illustrior
esset
sua
gratia
in
Daniele.
Quo
igitur
minus
spei
fuit
in
rege
ipso,
eo
plus
fuit
in
revelatione
ipsa
et
dignitatis
et
reverentiae:
|