20:583 583 EPISTOLAE 4268.4271 584 in mentem veniat quum aliquid ex te opto, alias vero nunquam. Nae ego negligentiae abs te merito accusari possim qui annis iam abhinc sex humaniter abs te acceptus ac multis officiis cumulatus ne verbum quidem ad te tamen ex eo tempore. Equidem, ut quod res est ingenue fatear, (quid enim mentiar apud tam pium virum?) non possum ullam meae taciturnitatis excusationem veram adferre. Verum scis quid huius loco reponere constituerim? Multas et percrebras literas quibus te ita posthac obruam ut taciturnitatem priorem sis desideraturus. Sed ut ad id quod ex te scire tantopere cupio veniam: incidit nuper inter fideles quosdam veraeque religionis amanteis quaestio: Utrum liceret fideli infidelem ducere uxorem? Erat enim inter eos quidam cui se occasio ducendae eiusmodi uxoris obtulerat: quumque caetera omnia illi convenire, et mores et forma et fortunae puellae, viderentur, vera tamen evangelii cognitio deesset, se nihil prius acturum iuravit (ut est pius) quam sciret num id sibi per scripturas sacras liceret. Hic multi licere *) adfirmabant. Quid enim? aiebant,2) an ii numero infidelium sunt habendi qui Christum venisse fatentur, in interpretatione tantum quorundam locorum dissentiunt? Alii negabant. Ego vero id abs te tractatum quodam loco me putare dixi. Arbitrabar enim te in commentario sexti capitis 2 ad Corinth, fuse, ut locus postulare videbatur, id docuisse. Sed aliter rem habere intellexi ubi commentarium perlegi. Quae res efficit nunc ut abs te miris modis efflagitem ne graveris nobis hunc scrupum eximere. Id quod te effecturum facile ex eo coniicio quod neminem unquam viderim qui se plus aliis natum existimaret quam te unum. Dabis igitur operam, si placet, ut nos per eum qui ad te has adfert, modo per alia negotia commode id possis, quid de hac quaestione sentiendum vere sit doceas. Efficies enim hac via, certo scio, quod tu maxime cupis, ut hac in parte fideles non tantum sibi posthac permittant quam fecerunt plerique hactenus. Vale, vir optime, et ecclesiam vestram3) nostro nomine si placet saluta. Nostra sane, ut se tibi plurimum debere fatetur, ita etiam suum Calvinum diu superstitem atque incolumem fore optat et precatur. Lutetiae 4. Kalendas Martias.4) Quo in statu sint hic res omnes non gravarer perscribere, nisi et vos iam probe omnes tenere existimarem, et si quid praeterea desiderabitis satis 4268.1) licitum . 2) dicebant i . 3) veram %. 4) Anni omnino incerti.