20:582 quando hactenus tuto non potui, paucis mei consilii rationem accipe. Quum parentes semper initio mihi autores fuissent, ut vel ad iurisprudentiam vel ad medicinam animum adiicerem, nolente me coeperunt aliquot abhinc annis acrius instare: sed eo nulla ratione potui impelli, quod mihi semper arrisisset linguarum studium, cui me totum penitus eonsecravi, ratus has non parvo mihi fore adiumento ad sacrarum literarum intelligentiam. Id feceram doctorum virorum consilium sequutus, qui norant me omnem studiorum meorum cursum omnesque ingenii mei conatus ad Christi gloriam referre. Neque enim tum spes mediocris habebat animum meum, futurum aliquando ut palam hic praedicaretur Christus. Sed re indies vergente in deterius, quum nulla spes amplius affulgeat, ego ab his malis velut naufragio eiectus portum aliquem aspicio in quem me recipiam. Summam igitur felicitatis meae partem iudicarem, si apud vos huic miserrimo homuncioni locus esset. Quod quidem si tuo beneficio me consequi posse sperarem, te per Musas omnes, vel potius per Christum obtestarer, ut per te mihi felix esse liceret. Venissem iam ad vos, sed nolo gravare ecclesias, quibus honori non oneri esse cupiam. Tu si quid vides me posse prodesse christianae reipublicae, non gravaberis mihi per literas significare. Interim pergam hic Vatabli lectionem audire, qui magna diligentia, maiori fructu, frequentissimo auditorio, psalterium hebraice interpretatur. Plura scripsissem quae ex nostro Claudio poteris cognoscere. Vale, vir eruditissime idemque humanissime. Lutetiae quarto Augusti. *) INCERTUS CALVINO. Quaerit an liceat pio uxorem papisticam ducere. (Ex autographo Cod Goth. 405, fol. 114. . Edidit Liebe p. 96.) A Monsieur Monsieur Iohann. Calphurne a Lion. Domino I. C. salutem. Yide quam sim impudens, vir eruditissime simul et optime, ut tunc demum ad te literas dare 4267.1) Scripta est ante a. 1547 quo Vatablus ex vivis excessit. 37*