20:581 581 SUPPLEMENTUM. 582 sibi reliquum faciant, obiiciunt scandala quae tam multa parit doctrina evangelica. Clamitant reipublicae tranquillitatem a novis (sic enim vocant) evangelicis perturbari, eosque lingua mire disertos esse, caeterum parum evangelice vivere. Quod (proh dolor) ut nimium verum est, ita minime cum impiis offendi deberent, quin potius danda erat opera ut ipsi suo exemplo ignaros ad sinceram doctrinam invitarent, malos in viam reducerent. Non enim est dubium quin, si se pietatis duces praeberent, aliquot essent habituri sectatores. Nam dici non potest quam multos a recto abducat malorum exemplum, nec difficile creditu quantum illud, etiam non omnino malis, peccandi fenestram aperiat, praesertim hic in tanta fame atque siti verbi Dei. Breviter hic, quoquo vertas oculos, miseranda rerum facies. Adversarii nullum persequendi bonos finem faciunt. Qui probi haberi volunt non id ostendunt quod dicuntur. Sectarum plena sunt omnia. Nec video posthac in his locis quis locus piis futurus sit, nisi brevi Deus sua ineffabili clementia populum afflictum respexerit. Quid enim agas ubi conscientiae tumultus perpetuo obstrepat? Cicero tamen reipublicae romanae statum ut miserrimum deplorabat, quum civibus de republica libere loqui non liceret: nos hoc tempore quibus lacrymis par est deflere ecclesiae statum, de quo si satis esset pie sentire, ut nonnulli etiam inter eos qui Christianos se iactitant impie affirmant, praeclare nobiscum agi putaremus. Sed quum hic Christi gloria agatur, animarum salus periclitetur, quis non videt oris confessione opus esse. Sed hanc rident (icoQvootpoi,, qui de singulis censuram sibi sumunt. Plato ad Dionysium scribens dicebat cavendum esse ne in vulgus emanarent quae ipse de prima materia sentiret. Sic enim dicebat: evXa^ovfiav TOI fifaoie exitia?} zavra elc dv&Q(6novc ajicuoeVTovc o%tSov yaq9 cog ifioi ooxei, ovx laxi TovTCuv ncoc ioug aXXovc xcaay&aGTOTSQa axovafiaTa9 oii' av TTQOC TOVC ivyvuc davfjbaGiOTSQa xai ev- &ovata(mxMT()ot. Nos vero contra cum Christo dicere possumus, imperitam multitudinem huic doctrinae plausum dare, eandem ab iis explodi quorum partes erant eam quam latissime spargere. Haec quanquam tibi nota esse scio, tamen quia huius rei tot exempla nobis suppeditat hic locus, in quo vel illud in primis TO &oXoyew omnium aures personat, non possum de iis tacere quae non sine magno animi dolore oculis spectamus. Quem enim nisi prorsus avakyfjTov non moveat tanta calamitas? Quo animo haec cernant alii, quibus est in proclivi solum vertere, nescio: ego hic certe tanto moerore tabesco ut saepe, dissuadente inopia rebusque parum compositis, de migrando ad vos cogitarim. Nec video quo pacto hic cum tanto conscientiae periculo diutius possim versari. Optavi antea non semel per literas tuum in hac re consilium exquirere. Quod