9:580 ecclesiae, cui peculiariter sum obstrictus,l) sed [pag. 39] ad omnes ecclesias quibus possum subsidiis iuvandas confero. Docendi munere sic defungor, ut in summa fide et diligentia nulla ambitio appareat. Multas molestias devoro, tolero multorum ruditatem, nullius potentia impeditur mea libertas. Itaque magnis per adulationem non indulgeo, nullas metuo offensiones, nulli me hactenus inflarunt prosperi successus: sicuti multis et gravibus procellis iactatus eas intrepide sustinui, donec singulari Dei beneficio emergerem. Comiter vivo cum meis aequalibus, fideliter amicitias tueri studeo. Quid Balduinus? tanquam venaticus canis huc et illuc assidue oberrat, illiberalis quaestus causa sordidam iuris nundinationem exercet: quae nunc arrisit conditio paulo post in fastidium venit: inani ostentationis studio deditus quid sit in publicum prodesse ignorat: floreatne an pessum eat religio, susque deque habet: privatae curae non tantum otii permittunt, ut de communi salute et ecclesiae statu cogitet: nisi quod infelici genio, [pag. 40] vel fatali quodam morbo, semper ad nocendum satagit: sibi uni addictus, omnes a quibus nihil sperat fastuose despicit: potentum savo-' rem captat sine modo blandis assentationibus : bonis quibus invidet plus quam ferociter insultat: quocunque venit, fax est prorsus furialis ad excitandas discordias: denique ut neminem unquam sincere dilexit, ita neminem ex probis et integris Dei cultoribus habet amicum. Si asperior visus fuero, autore Paulo culpam in eum ipsum reiiciam qui me coegit. 1) Beza et Amst. adstrictus.