9:58 colao Papa. Eorum tyrannidi calculum tuum non dubitanter addis, ac si haeresim iuste damnassent. Qualis autem a misero illo confessio fuit extorta? nempe post consecrationem verum corpus et sanguinem Christi sensualiter et in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi, et fidelium dentibus atteri. Sic enim ad verbum sonat quae illi a concilio dictata fuit retractationis formula.') Iam si non alia lege Westphalum placare licet, quam si fateamur dentibus sensualiter Christum atteri: nonne centum potius mortes praeoptandae sunt, quam ut se quispiam tanti sacrilegii monstro implicet? Cuius tantopere puduit ipsos etiam canonistas, ut confessi sint maiorem his verbis subesse haeresim, nisi referantur ad species panis et vini, quam si quis panem et vinum dicat nuda esse signa. En cur Berengarii nomen mutuari debuerit Westphalus noster, quo nobis terrorem incuteret. Nec vero mirum est, novos papae satellites ex tyrannica eius officina sibi temere arma arripere, qui in nos mera anathemata subinde crepant. Haec est scilicet humanitas, qua me quotidie in acie [pag. 26] stantem, et ad primos quosque hostium iactus expositum boni commilitones sublevant. Nec Ioachimo satis est eorum in me rabiem virulentis calumniis acuere, nisi me pedibus conculcans, quod liberius eum coarguere ausus sum, extremae petulantiae crimen mihi obiectet: se vero, quidquid probrorum vomat, ab eodem crimine absolvat, quia in haereticum quidvis licet. Atqui quum haec una ei sit insaniendi ratio, quod doctrinae meae et fidei veritas nullos eius morsus admittit, cuius ponderis fore speravit tam futile convicium? Quod si hoc praetextu quidvis blaterandi licentiam tantopere appetit, palam cum papistis syncretismum ineat: quibus nihil aliud sonat haeretici nomen, quam romanae sedis adversarium. Nam quod tam fastuose nos ab ecclesiis damnatos pronunciat, id propius expensum, ut reliqua eius dicta, in nihilum recidet. Nisi fortes Tridentino concilio se tanquam Aiacis clypeo armet, vel Christi ecclesias ad paucos suos sodales alliget, qui eodem fervent impetu. Semper enim graves et cordatos doctores excipio, qui illis permixti non modo placide se continent, sed utcunque paululum [pag. 27] a nobis dissentiant, non tamen a fraterna societate abhorrent: et quia de summa inter nos convenit, pacem libenter nobiscum fovent ac colunt: adeoque reconciliatam inter ecclesias gratiam summopere cupiunt. Cuius studii simulac oblata fuerit occasio, documentum non obscurum daturos esse arbitror. Nec vero tantum sua importunitate proficiet Westphalus, ut illorum suffragiis vel nutu approbetur haec scelerata divulsio, quam molitur: 1) De consecr. Distinct. 2 c. Ego Berengarius.