8:58 illud de sacra Domini coena certamen subortum est, in cuius societatem plerique alii sunt pertracti. Ab isto summorum ducum conflictu trepidationem ad tirones pervenire magis dolendum est quam mirandum. Monendi tamen sunt ipsi quoque tirones, ne ultra modum turbentur: hanc esse vetustam Satanae vafritiem, cordatos alioqui Dei servos ad mutuam contentionem rapere, quo retardet sanae doctrinae cursum. Quis Satanae insidiis ultro cedere velit? Sic Pauli cum Barnaba dissidium usque ad paroxysmum processit (Act. 15, 39). Sic eiusdem Pauli cum Petro dissensio in manifestum conflictum erupit (Gal. 2, ll). In illis tribus agnoscunt omnes quod dixi Satanae stratagema: in praesenti negotio, ubi salus sua vertitur, cur caecutiunt? Excipiet quispiam, non fuisse illas de doctrina concertationes. Quid? An quum mosaicae legis caeremonias quidam urgerent (Act. 15, 2), non veniebat in quaestionem doctrina? Atqui eousque perductum est schisma, ut ecclesias fere omnes scinderet. An eius perturbationis causa evangelium reiici aequum fuisse dicent? Lutherum, et eos quibuscum dissensit, cordatos fuisse homines et singularibus Dei donis ornatos constat. In tota pietatis summa mirabilis fuit eorum consensus. Quis rectus esset ac sincerus Dei cultus, uno ore tradiderunt: eum ab innumeris superstitionibus et idololatriis repurgare, a pravis hominum commentis asserere conati sunt. Eversa operum fiducia, qua miseri homines inebriati erant, adeoque fascinati, totam salutem in Christi gratia repositam esse docuerunt. Christi virtutem, quae vel iacuerat prostrata, vel [pag. 74] demersa latuerat, magnifice extulerunt. Quaenam vera sit invocandi ratio, quae poenitentiae vis et natura, unde oriatur et quos fructus producat fides, quae legitima sit ecclesiae gubernatio, ab illis non varie traditur. Tantum in ipsis symbolis aliquid fuit dissentaneum. Et tamen hoc asserere non temere audeo: nisi partim nimia contentionum vehementia exacerbati, partim sinistris suspicionibus occupati fuissent animi, non tantum fuisse dissidium, quin facile conciliari posset. Quod si illo disputandi fervore non rite explicari controversia potuit: quid nunc saltem obstat, quominus veluti sedato tumultu simplex audiatur veritas? Quis verus sit sacramentorum usus, optime inter nos convenit: Sacramenta in hoc instituta esse, ut Dei promissiones cordibus nostris obsignent, ut fidei nostrae adminicula et divinae gratiae sint testimonia, communiter omnes tradimus. Non inanes esse, aut nudas mortuasque figuras diserte ostendimus: quum et efficax per spiritus sancti virtutem sit eorum usus, et arcana eiusdem spiritus sancti virtute Deus vere praestet quaecunque illic demonstrat. Itaque panem et vinum in sacra coena fatemur non vacuas esse tesseras eius communicationis, quam ha-