52:58 rem ita habere. Apparet ex testimonio quod illis reddit, cordatissimas fuisse mulieres. Tantum enim illis tribuit, ut vocet commilitones in Evangelio. Proinde quum in earum consensione multum esset positum momenti, in discordia vero ingens periculum: ad concordiam ipsas peculiariter animat. Notandum autem, quoties de consensu loquitur, vinculum etiam addere, in Domino. Nam et extra Dominum maledicta semper erit omnis conspiratio: et nihil est tam disiunctum, quod non debeat in Christo recolligi. 3. Bogo etiam te, germane. De genere nolo disputare. Virum itaque an foeminam alloquatur, in medio relinquo. Quamquam nimis infirmum est Erasmi argumentum, qui mulierem fuisse inde colligit, quod hic mulierum fiat mentio: quasi vero non continuo subiiciat nomen Clementis in eadem causa. Verum ego ab illa disputatione supersedeo. Tantum nego uxorem Pauli hoc nomine designari. Qui affirmant, autores citant Clementem et Ignatium. Si vere citarent, non contemnerem certe tantos viros. Sed quum adulterina scripta proferantur ab Eusebio et supposita ab indoctis monachis : non multum fidei merentur apud sanos lectores. Ergo de re ipsa citra hominum praeiudicium quaeramus. Quum priorem ad Corinthios scriberet Paulus, tunc se fuisse coelibem commemorat (1. Corin. 7, 8). Inconiugatis, inquit, et viduis dico: bonum est si permaneant sicut ego sum. Scripsit eam epistolam Ephesi, quum discessum pararet. Non multo post Hierosolymam profectus est, ubi coniectus fuit in vincula et Romam perductus. Quam alienum ducendae uxori fuerit tempus, quod partim in itinere, partim in vinculis consumpsit, nemo non videt. Adde quod ad subeunda vincula et persequutiones iam tum accinctus erat: quemadmodum testatur apud Lucam. Nec tamen me latet quid obiici contra soleat, Paulum scilicet coniugatum abstinuisse a consuetudine uxoris. Sed verba aliter sonant: coelibes enim optat posse manere in sua ipsius conditione. Quae porro est illa conditio, nisi coelibatus? Quod illud adducunt (1. Corin. 9, 1. 5), Annon licet mihi uxorem circumducere? ut illi uxorem fuisse probent: nimis frivolum est, ut nulla solutione indigeat. Iam vero ut demus Paulum fuisse maritum: unde illi uxor Philippis? Quam urbem non saepius quam bis ingressus fuisse legitur: ubi nunquam menses duos integros illum substitisse, credibile est. Denique nihil minus consentaneum quam de uxore hic loqui: ac ne de ulla quidem muliere mihi probabile. Lectoribus tamen relinquo iudicandum. auXXajJtfiaveafrai, quo verbo hic Paulus utitur, est adiuvandi causa idem apprehendere et amplecti. Quorum nomina sunt in libro vitae. Liber vitae catalogus est iustorum, qui praeordinati sunt ad