50:58 16. Quamobrem non deficimus. Nunc quasi evicta causa in maiorem confidentiam attollitur quam prius. Non est, inquit, causa cur despondeas mus animum, aut fatigemur sub crucis onere, cuius tam felix nec mihi solum, sed aliis quoque salutaris est successus. Ita hortatur Corinthios suo exemplo ad fortitudinem, si quando contingat ipsos similiter affligi: deinde retundit illam insolentiam, in qua non mediocriter peccabant, quod ambitione occupati, quo quisque remotior erat a cruce Christi, eo maiore illum habebant in pretio. Etsi externus homo noster. Externum hominem male quidam et imperite cum veteri homine confundunt. Est enim longe aliud vetus homo: de quo Rom. 6, 6, diximus. Falso etiam Chrysostomus et alii tantum ad corpus restringunt: nam apostolus hac voce comprehendere voluit quidquid ad praesentem vitam spectat. Quemadmodum hic duos homines constituit: ita duas tibi vitas propone, terrenam et coelestem. Exterior homo conservatio est terrenae vitae, quae non tantum aetatis flore et bona valetudine, sed opibus etiam, honoribus, amicitiis et aliis subsidiis continetur. Quantum ergo nobis imminuitur vel deperit ex bonis illis, quae ad statum vitae praesentis tuendum requiruntur, tantundem corrumpitur externus noster homo. Quia enim nimium in praesenti vita, quamdiu ad votum fluunt omnia, occupamur: ideo Dominus paulatim nobis auferendo, quae nos implicitos tenent, ad meditationem vitae melioris revocat. Sic ergo vitae praesentis statum inclinare necesse est, ut homo interior reflorescat: quia quod terrenae vitae decedit, accrescit coelesti saltem in fidelibus. Interit enim etiam in reprobis externus homo, sed nulla compensatione : in filiis Dei vero talis corruptio initium est generationis et tanquam causa. Id fieri quotidie dicit, quia assidue nos ad hanc meditationem Deus exercet. Utinam id animis nostris penitus insideat, ut continuo temporis successu proficiamus in externi hominis interitu. 17. Levitas momentanea. Quia caro nostra semper interitum suum refugit, qualiscunque proposita fuerit merces: ac longe magis afficimur praesenti sensu quam spe coelestium bonorum: ideo Paulus afflictiones et aerumnas piorum nihil aut minimum habere acerbitatis admonet, si cum infinito aeternae gloriae bono conferantur. Dixerat non debere nobis molestam esse corruptionem externi hominis: quoniam ex ea renovatio hominis interni pullulet. Terum quia visibilis est corruptio, renovatio autem invisibilis: Paulus, ut carnalem praesentis vitae affectum nobis excutiat, miserias praesentes cum futura felicitate componit. Haec autem sola comparatio abunde sufficit ad imbuendos aequitate et moderatione piorum animos, ne crucis gravitate oppressi concidant. Unde enim fit ut tam difficilis sit res