5:58 acto, qui Neronis imperio [pag. 47] proximus fuit, censa sunt civium LXIX. centena, c. l) quadraginta quatuor millia. Quanta solitudo"] Sensus est: vides urbem tanta multitudine affluentem, et suorum civium vix capacem? Si quis tamen iudex apud quem nec sordes valeant, nec gratia, nec aequi bonique ratio, denique qualis ille, qui scopulus reorum appellatus est, omnes in reos recipiat, vix millesimus quisque ultimi supplicii sententiam effugiet in tot hominum millibus. Aut igitur ignoscendum, aut non imperandum. Quotusquisque ex quaestoribus'] Unum est hominum genus quod omni vitio purgatum esse debeat, qui scilicet praesunt moribus, et aliorum vitia corrigunt. Hoc genus tamen homines iniquissimi sunt nobis iudices, aequi sibi: et hoc nescio quomodo accidit, ut quae aliis aegre aut nullo modo permittunt, sibi facile indulgeant. Seneca de Ira IL: Aliena vitia in oculis habemus: a tergo nostra sunt. Nihil alienae luxuriae ignoscit, qui suae nihil negavit. Et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est, quae non peccatis irascitur, sed peccantibus. Ubi etiam alludit ad manticam Aesopi. Seneca Tragicus in Agamemnone: Ignota sunt tibi iura regnorum haud nova: Nobis maligni iudices, aequi sibi. Id esse regni maximum pignus putant, Si quidquid aliis non licet, solis licet. Iuvenalis Satyra VIII.: Mitte ostia, Caesar, Mitte, sed in magna legatum quaere popina: Invenies aliquo cum percussore iacentem Permixtum nautis et furibus aut fugitivis Inter carnifices. Et paulo post: At vos Troiugenae vobis ignoscitis, et quae Turpia Cerdoni, Volusos Brutosque decebunt. Porro quum multa quaestorum genera fuerint apud Eomanos, quaestores hic accipe rerum capitalium, qui et quaestores parricidii, praesunt exercendis quaestionibus criminalibus: ut Asconius testatur secundo commentario Verrinarum, et Servius in VI. Aeneidos. Sic confundunt scriptores quidam non contemnendae eruditionis: ego tamen existimo latum esse discrimen. Prius de quaestoribus parricidii videamus, quem magistratum fuisse antiquae originis tradunt Fenestella et Iurisconsultus Pomponius in L. II. ff. de origine iuris. Varro libro IV. De lingua latina de hisdem loquitur, in quorum locum successisse triumviros capitales affirmat. Addunt Fenestella et Pomponius solitos constitui a populo: quod iniussu populi non liceret in civem romanum animadvertere. Habemus ergo huiusmodi 1) Lege: et, ut habet ed. Amst.