32:58 passurum, mox ad confirmationem addat, se inimicum fore omnibus maleficiis. In postremo membro mutatio numeri est, si ad personas declinantium referas. Potest tamen de opere ipso commode exponi: ac si dixisset, nullis impiis defectionibus se fore affinem. 4. (Cor pravum.) Quod pravum cor nonnulli de perfidis hominibus accipiunt, tanquam coactum repudio. Deinde contextus reclamat, nam quum expositive mox addiderit, malum non cognoscam, priore membro haud dubie se immunem fore a perfidia et pravitate affirmat. Ac summa est, Davidem operam daturum ut sibi caveat ab omni maleficio: et quid sit proximis iniuriam facere, nesciat. 5. (Detrahentem.) Hoc versu clarius disserit de regis officio, qui gladio armatus est ad coercendos improbos. Nam etsi merito bonis omnibus displicent obtrectatio, superbia, et alia vitia, non est tamen eorum cuiusque e medio tollere superbos vel obtrectatores: quia non sunt instructi publica potestate, sed manus habent ligatas. Atque haec distinctio tenenda est, ut in modestia se contineant filii Dei, nec quisquam vocationis suae fines transsiliat. Nam certe quamdiu privatus vixit David, nunquam ausus fuisset hoc tentare: sed solio impositus gladium sumpsit e manu Dei quem ad ulciscenda maleficia exsereret. Species autem quasdam designat, ut per synecdochen significet se omnium scelerum fore vindicem. Pestis apprime noxia est, clancularia et furtiva detractio, perinde enim est ac si quis hominem per insidias occidat: imo calumniator, non secus ac veneficus incautos opprimit. Atque hoc signum est perversae et proditoriae naturae, ita laedere alterius famam ut non sit defensioni locus. Malum ergo hoc quia nimis passim grassatur, et tamen minime est tolerabile in hominum vita, David ulciscendum suscipit. Superbos deinde duabus loquendi formis notat. Altos oculis vocat, non quod supercilia attollat quisquis superbus est: sed quia ut plurimum elato vultu produnt superbi animi sui altitudinem. Vocat latos corde, quia inflatos esse et turgidos necesse est qui ad res magnas adspirant. Nihil enim illis satis est nisi deglutiant totum mundum. Atque hinc colligimus, non vigere rectum ordinem, nisi principes reprimendae superbiae sedulo invigilent, quae secum necessario et ferociam et crudelitatem trahit, parit contumelias, rapinas, et quodvis iniuriae genus. Ita fiet ut simplices et quieti homines potentiorum libidini expositi sint, nisi opposita principum autoritas eorum audaciam arceat. Iam quum velit Deus piis regibus detestabilem esse superbiam, certum est ei perinde exosam esse: ideoque a filiis suis placidam mansuetudinem requirit, quia professus est eorum omnium hostis qui emergere altius conantur quam ferat ipsorum conditio.