30:58 exemplar fuisse: quod imitari nos decet, ne malum malo cumulemu8 si nos initio contigerit a recta via aberrasse. Deinceps sequitur sacerdotem interrogantem os Domini non accepisse responsum die illo. Verba quidem contextus sunt: Saulem Deum consuluisse, sed ita intelligenda ut Saul totius populi nomine Deum consuluisse dicatur per sacerdotem, qui erat interpres et internuncius divinae voluntatis, et organon quo Deus suam sententiam proferebat. Nam ut saepe diximus, tum sacerdotes locum et gradum Domini nostri Iesu Christi obtinebant eius personam figurantes et repraesentantes. Quemadmodum igitur hodie sumus indigni qui ad Deum accedamus, et mediatore Domino nostro Iesu Christo indigemus, cuius nomine Deo grati simus: id veteribus fuit declaratum in umbris illis et figuris, ut ad mediatorem olim venturum fidem suam attollerent. Denique veritas quam hodie obtinemus nos docet quare olim legis tempore sacerdos indutus tunica sacerdotali coram Deo se sistebat totius populi nomine ut a Deo responsum acciperet. Nam hac ratione homines suae indignitatis admonebantur: quemadmodum et hodie sumus indigni qui coram Domino nostro nomine compareamus, nos, inquam, tot sordibus et peccatis foedati, ut merito simus a Dei conspectu repellendi nostra iniquitate. Quare necesse est intermedium esse Christum Dominum nostrum, qui gratiam et favorem apud Deum nobis conciliet. Porro Saul animadvertens Deum non dedisse responsum, statim infert, peccatum fuisse ab aliquo, ac iuramento affirmat moriturum illum quicunque tandem fuerit, etiamsi Ionathanus sit filius. Quare sortes coniici iussit: Deumque precatus est, ut integrum cederet. Vox hebraea sonat perfectionem: sed accipitur perfectio illa pro declaratione sontis sorte facta: quum nimirum rei quaesitae sorte veritas elucescit. Vel perfectionem intelligemus, quum Deus cuiusque iniquitatem patefacit, ne innocens luat poenas pro nocente: et ne insontes involvantur sontium suppliciis. Denique Saul Deum precatur ut sortes coniectas regat: quibus coniectis ipse cum filio Ionathano deprehenditur: quamobrem sortiri inter se et Ionathanum filium iussit, ut qui nocens est deprehendatur: ac Ionathanus deprehensus est. Nempe ita patefacta est Saulis in exsecratione populum adstringendo temeritas, de qua superius egimus. Itaque Ionathanus excipit, an quia tantummodo gustavi extremitate baculi parum mellis ego morerer? Et populus tandem exsecrationem illam temerariam Saulis revocavit: Dixit enim populus ad Saulem, an Ionathanus moreretur, qui comparavit salutem hanc maximam in Israele? absit: ut vivit Iehova, an cadere debet ullus e capillis capitis eius: quandoquidem Deo duce operatus est hoc hodie? sic