19:58 Numero erant octies mille. Quum id papistae cognovissent, illos dum redirent ad urbem moenibus excluserunt, sed frustra, quoniam urbem vi sunt ingressi: quumque adversariis nostros invadentibus pugna utrinque inita fuerit, ex utraque parte multi sunt vulnerati et aliquot occisi. Nec secus fit per alias regni partes. Quare, ut existimatur, necessitas Reginam, proceres et consiliarios adiget ut nostris facultatem publice conveniendi et aliqua templa largiantur. Hodie in magno metu sumus, quia in variis Galliae regionibus fideles occuparunt templa non exspectata regia facultate. 6) Id autem Reginae et proceribus gravissime displicuit. Cardinales et episcopi restitui petunt. 7) Dum haec scribo iam sunt in consilio principes ut de hac re decernant. Sed quia in consiliariorum numero sunt etiam aliqui cardinales et episcopi, nostri libellum supplicem Reginae obtulerant precantes ne contra ius et fas concedatur suffragium in hac deliberatione iis qui sunt nobis ex professo iurati hostes. Quantum vero simus impetraturi me latet. Si edicto iubeantur populi templa restituere, seditiones et caedes timendae sunt. . . . . . . . . . De confessione Augustana quaeso ne angaris, quia ecclesiastici eam non recipient. Nostrae item ecclesiae eam non admittent, quod suam gallicam sequi decreverint. Omnes nostri colloquutores eam nolunt. Calvinus quoque dehortatur maxime ne id fiat. Nullum ergo video inde periculum imminere. Heri mutavimus hospitium.8) Cardinalis enim Castilioneus reversus est in aulam (dissolutus enim est praelatorum conventus) et repetiit domum suam in qua versabatur. Quare sumus iussu Reginae ablegati ad hospitium Ducissae Ferrariensis,9) quod norit, quemadmodum testata est, illi principi non 6) Languet 9. Oct Epp. II. 144: Ubique fere templa ab evangelicis occupantur, ut Aureliae, Alesiae, Turonibus, Andegavi, Pictavii, Eupellae, Meldae, Lugduni, in Montepessulo et in tota Vasconia . . . Carcassonii etiam suum episcopum expulerunt. 7) Id. 26. Oct. p. 151; Edixerunt sub poena capitis ut occupata a nostris templa restituerentur . . . . Istius edicti causam esse dicunt, videl. episcopos ea conditione pecuniam promisisse si omnia sua sibi salva manerent, et templa restituerentur, hocque regem promisisse se curaturum. Quantum ad me attinet ego puto utramque causam concurrere, vid. contractum factum o. episcopis et metum regis Hispanici. Idem 9. Oct. p. 147. Episcopi promiserunt regi sedecim milliones francorum solvendos in decennio, singulis annis decies et sexies centena millia. Misere cupiunt discedere Possiaco sed non possunt impetrare dimissionem. Cf. Bruslart I I p. 53. Soldan. I. 512. 8) Cf. Martyris relat ap. Hottinger. H. E. VII. 715. Languet p. 140. Ipse Vermihus accepit salvum conductum d. 25. Oct. (Baum 114. Languet 26. Oct. p. 152: Ante triduum fui c. Martyre. Is impetrarat dimissionem a Eegina. 9) N. 3491.